151
litere a charissimo consanguineo nostro Johanne Albanie duce illustri reddite fuerunt. Ambo suis significarunt eijs per vestras literas esse ostensum, rumorem percrebuisse, Cristiernum aduersarium vestrum, ditionis nostre portubus receptum comeatu que adiutum, nouas colligere copias, quibus classe traiectis regni vestri fines bello inuadat, nos proinde maiorem in modum rogantes, ne, id quod equitas nostra et Cristianissimi in nos postulat amicicia, paciamur. Serenissime princeps. Nucquam animus noster eo inclinauit, ut quicquam moliremur, quod vestram in nos amiciciam, que tam arcto sanguinis nexu inuicem est coniuncta, aut lederet aut perturbaret, neque tam improuidi sumus rerum nostrarum, vt tam leuiter ex amicis inimicos faceremus. Quamquam enim superioribus annis, dum etas nobis inmaturior esset, procerum regni et consiliariorum mutacione nimis crebra non tam omnia recte agerentur, atque nostrum decuit honorem, et magistratus publici non pro bono et equo gererentur, sed ut quisque primas sibi partes vsurpare poterat, suis tantum indulgebant comodis et nos ac regni negotia pro libidine moderabantur, haud magni facientes, quantum nobis glorie et regno emolumenti allatura esset seruata cum federatis principibus, cum exteris nacionibus amicicia; nunc tamen, Dei optimi maximi auxilio freti, omnia, qua fieri poterit sedulitate, instaurabimus. Ceterum non erat, cur vestra celsitudo suspicaretur, Cristierni partes nobis potiores esse visas et ob id ad Cristianissimum scripsisse, ut ille nos a suppetiarum prestacione dehortaretur. Nam anno iam preterito misit ad nos Cristiernus patruelis vester Gotschalcum Erici cancellarium suum, qui lamentabili oracione miseram domini sui, clarissime coniugis et liberorum e regnis et dominiis auitis eiectionem apud nos et regni principes deplorauit, peroracione precatus, regnancium commune exemplum sequeremur et nonnichil necessarii nobis principis infortunium commiserati milite ac rebus alijs subueneremus. Is hoc tantum responsi accepit, quo aliud minus dare non potuimus, si per regni tranquillitatem liceret, primo vere nuntios mitteremus, qui eiectionis causas explorarent, qui tentarent concordiam, cuius si spes vlla equis conditionibus habende appareret, pollecebamur omne nostrum studium, omnem operam, omnem diligenciam, et nichil non facturos nos, ut tam molesta nobis inimicicia, inter agnatos principes orta, vtrique formidanda, sed vtinam neutri excidio futura, resecatis tandem seminariis, amicorum precibus et interuentu exolesceret, vnde et pacis et concordie bono res vestre florenciores redderentur, bello alioqui et discordia detrimenti plurimum accepture. Quis hec non existimet nostro incumbere offitio, et tam non aduersam Cristierni fortunam exposcere quam vestre celsitudinis bene felicem? Quod autem nuntios non misimus, in causa fuit noua hic tumultuancium procerum dissensio, qua suppressa non vetabit vestra celsitudo nec indigne feret, quin munus nostrum vtrique debitum sollicite exequamur. Quod enim vestre glorie officiat, quod amiciciam occasione quauis offendat, quod denique regnorum rebus male ominetur, nichil apud nos suboriri permittemus, paria de vobis officia exspectantes. Mentem 19*