Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/220

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

155

eadem gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc., marchio Morauie ac Lusacie et vtriusque Slesie dux etc., salutem et prosperos ad vota successus. Serenissime princeps, frater noster charissime. Misimus ad maiestatem vestram hunc fidelem nostrum spectabilem et magnificum Hieronimum de Lasko, palatinum Syradiensem et dominum in Rythwan consiliariumque nostrum etc., per quem maiestati vestre de certis rebus et negocijs, que ex ipso intelliget, nunciauimus, quare maiestatem vestram rogamus, vt ea omnia, que prefatus Hieronimus Lasky maiestati vestre nomine nostro dixerit ac retulerit, credere velit; ea enim dicturus est, que de mente nostra dicenda accepit. Quod reliquum est, maiestatem vestram ad multos annos bene ac feliciter valere optamus. Ex ciuitate nostra Lyppa quarta die Aprilis anno domini millesimo quingentesimo vigesimo nono, regnorum vero nostrorum anno tercio. Joannes rex manu propria. Ex archetypo chartaceo, cui a tergo adsunt sigillum cera rubra impressum et præscriptio ad Fridecum regem. 36. Litteræ Francisci I ad Fredericum 1 de Detleuo Ratlow scripta. 1529, 20 Aprilis. Franciscvs, Dei gratia Francorum rex, charissimo fratri ac consanguineo nostro Frederico, eadem gratia Danorum, Gothorum ac Vandalorum regi potentissimo, foelicitatem. Venit huc cum litteris ad nos tuis strennuus Deetleuus Raetlow obsequiumque nobis suum, si nostris in rebus bellicis opus foret, liberaliter admodum pollicitus est. Pergrata nobis fuit hominis voluntas ac studium, virtutem minime vulgarem sermone ac vultu præ se ferentis, et eius quidem opera haud grauanter essemus vsi, præsertim quum tam accurate nobis is ad¹ te commendaretur, si locus apud nos reliquus fuisset vllus dignus viri fortitudine; verum quum nostros exercitus abunde jampridem jnstruxerimus centurijsque omnibus ac manipulis viros sua fide virtuteque nobis coniunctissimos præfecerimus, satius visum est jllum vel sic ad te dimittere quam apud nos habere non in eo honore, quem viri dotes et tua commendatio mereri ac postulare videntur. Js igitur ad te reuertitur bona cum venia nec sine nostro dolore, quod eius nobis vti non liceat obsequio. Cæterum tibi gratiam non mediocrem habemus, quod militiam nostram talibus viris ornari cupias ac procures, ob idque profitemur, vt si quid in nostris Gallijs visum fuerit, quod vsui tibi futurum sit aut voluptati, simul ac eius certiores nos feceris, te id a nobis jmpetra- 1 o: a.