162
longe charissimum, referenda Petro Suauenio cameræ nostræ iurato secretario commisimus. Principio uolumus et expetimus, ut salutetur diligenter nostro nomine rex Christianissimus, frater et amicus noster longe charissimus. Quod si uiuit, ut uult, et ualet, ut debet, caussam habemus ac bonam magnamque satis, cur hoc tempore solidum agitemus gaudium. Nostræ res Dei benignitate statum adhuc optime tuentur suum; atque hoc est, quod certo resciscere de fratre nostro, ut nihil æque, cupimus iam. Accessionem imperij, honoris ac dignitatis eidem obtingere indies magis magisque nobis audire uolupe et nunctiari gratum acceptumque est maxime. Deinde postulamus ut proponatur, certis denarratoribus constantem increbuisse phamam per Germaniam passim, quod cæsarea maiestas 1 animum induxerit, uelle totis uiribus inuadere principes Euangelicos et urbeis, idque cæterorum regum² longe lateque per Christianum orbem imperantium ³ præsidio, Gallorum scilicet, Anglorum et Scotorum, quos treis 4 ea de caussa Cameracum ad se in comitia exciuerit, ut communem pernitiem omnibus inferat, qui se ab Euangelij prædicatione, quam amplectuntur, Euangelicos appellitant. De rebus ipsis eruditi pronunctient, neque enim hoc sumimus nobis, ut de lite in caussa fidei definiamus. Vtra pars ex æquo bonoque pendeat magis, denique quid secundum exactum scripturæ iuditium in republica Christiana uel nouandum uel antiquandum sit, rerum sacrarum periti uiderint. Hoc tamen non uolumus ignorare fratrem nostrum, quod Euangelici qui sunt 5, illi caussam suam ad uniuersalis consilij legitime congregati liberam determinationem reiecerunt paratique sunt, quod adserunt, scripturis canonicis ita communire, quandocumque et quotiescumque opus est, ut nihil uideantur ab æquo bonoque diuersum uel credere uel docere, si modo permittetur illis in negotio pietatis pacificus et amicus tractatus. Sed et hoc neutiquam silentio prætereundum est, quod Euangelici qui sunt, illi uulgarium hominum animos, eorum inquam, qui cæsari et episcopis subditi sunt, totos habent ex se pendentes, ut non possint suis uiribus aut cæsar aut Ferdinandus, neque si adiutores habeant episcopos, subigere et extirpare Euangelicos. Cæterum si auxilia cæterorum regum Christianitatis duorum fratrum et tot episcoporum copijs accederent, dubium non est, quin magnum et damnum et malum sensura sit Germania, idque ne fiat, infrascriptæ nos caussæ hortantur, dum licet et tempus datur, in commune prospicere. Principio designatus est Ferdinandus a cæsare et magna electorum principum parte rex Romanus contra aureæ bullæ præscriptum. Nemo non facile perspicit hoc pacto futurum, ut in immensum excrescat duorum fratrum potentia. Si factio Euan- 1 Pro,,cæsarea maiestas" Angl: cæsar. 2 Pro Angl: sparsorum. 4 Pro „treis" Angl: reges. Angl. deest. 7 Pro,ab æquo" Angl: a uero. regum" Angl: populorum. 3 Pro,,imperantium" Pro,,sunt" Angl: uocantur. ,,liberam" in 5 6