163
gelica tolleretur ex Germania, dubium non est, quin populum longe ferocissimum dicto audientem haberet cæsar, atque haud scimus, an non debeat ea Germaniæ pacatio principibus in genere omnibus formidulosa uideri. Quocumque se duorum fratrum dictatoria potestas deflexerit, in eundem locum haud dubia uictoria concedet. Si affectant uiam ad occupandam Europæ monarchian (et quis non putet in maximo rerum omnium successu illos id agere?), tum profecto nihil aliud remanebit et regibus et principibus alijs, subacta Germania, quam quod uictis reliquum facimus, nullam ut sperent salutem. Duumuiratus ille neminem facile parem feret, maiorem nequaquam. Itaque, ne deueniat ad duos fratres Christiani orbis monarchia, sola hæc res remedio est, si discordia, de negotio pietatis nata, ad futurum concilium reijciatur. Late imperitant hodie, sed non plene tamen neque, quod affectant, absque seditione et turbis imperitant, quamdiu in duas parteis scissa distractaque manet Germania. Quod si deuentum eo fuerit, ut ferro armisque concordia ecclesiæ Christianæ redintegranda sit, conijcere cuiuis facile est, multum innoxij saguinis profusum iri, idque uellemus nos, quanquam de caussa pronunctiare non possumus, ne fieret. Videtur enim id bellum exitio futurum multis, utile uero nemini, nisi fortassis cæsari et Ferdinando. Scimus satis, prætexi zelum Dei, studium pietatis et quæcumque tandem alia, cum auxilia contra Euangelicos queruntur; interim tamen ualde ueremur, aliud monstrum ali sub honestatis ac boni spetie, nec dubium quin idem illud, quod non desunt hodie, qui contenta opera conantur honestam multorum dominationem in dyarchian quandam commutare. Proinde rogamus, ut frater noster rex Christianissimus, cognomenti et appellationis memor suæ¹, ne patiatur se ullis aut pollicitationibus aut exhortationibus contra principum Euangelicorum et urbium prouocationem ad futurum concilium institutam exacerbari. Nos in eo sumus iam erimusque, quoad poterimus, in posterum, né electio regis Romani præsertim contra præscriptum aureæ bullæ et unanimem Germaniæ consensum facta pro rata ac legitima acceptetur, nec dubitamus, quin hoe institutum nostrum omnibus in genere principibus uehementer sit profuturum³. Quod ad nos attinet, certo comperimus, cæsarem Christierni patruelis nostri delationibus instigatum moliri contra nos bellum et incertum quæ mala alia. Proinde in ancipiti re a charissimo fratre nostro rege Christianissimo consilium et auxilium expetimus, idque tanto facimus confidentius, quod non multo post infoelicem pugnam apud Pauiam urbem, in qua parum propitio Marte Galli cum cæsareanis decertarunt, ad reginam matrem et regni consiliarios ultro misimus Iacobum Ronnow, qui diceret 1 Pro,,Christianissimus-suæ" Angl: Henricus Christianæ mansuetudinis ac longanimitatis memor. 2 In margine: „qui principes et urbeis electioni refragentur. Caussæ ex bulla aurea desumptæ, propter quas rescindenda sit electio. Qui principes largitione corrupti in electionem consenserint". Totus hic passus, paucis admodum mutatis, etiam instructioni eiusdem Petri Suauenii in Angliam missi (nr. 41) insertus est. Variantes lectiones in notis adiecimus.