165
sarem et fratrem nostrum Christianissimum erectum esse. Eius capita uehementer scire uelimus. Promisit aliquoties nobis rex Christianissimus se nullam unquam initurum cum cæsare concordiam, nisi nos simul in foedere compræhenderet. Proinde uestigandum et hoc est, quo nam pacto et in quas leges pacem confectam debeamus credere, ut possimus nobis rebusque nostris tanto rectius prospicere. Et quia conuenire nunc dicitur bene cum cæsare fratri nostro, fatiet amici offitium, si pro uiribus operam dabit, ut Cristierni machinationes clamdestinas, quas indies alias atque alias contra nos subornat, per interpositas personas eneruet, ne auxilia a cæsare impetret, ne pecunia, nauibus alijsque ad bellum necessarijs instrumentis iuuetur. Quod si non datur ad hanc rem uel occasio uel oportunitas, ut sollicitationes Cristierni infringantur eo, quo diximus, modo, tum demum expetimus, ut charissimus frater noster pro se nolit Cristierni delationibus aurem prebere, nolit uel aperte uel clanculum iuuare; si quo pacto resciuerit, illum ex Gallijs uel prece uel pretio uires ad bellum gerendum contrahere, ut interposita authoritate regia reddat irrita hostis nostri consilia. Nos non solum hoc animo fuimus semper, ut florentes Gallorum res exornare studuerimus pro nostra uirili, sed in posterum prospitiemus etiam, ne quid non amicum aut fraternum designemus. Missus est ante biennium procuratorio nomine in Gallias Nicolaus Frisius ab Husemensibus quibusdam subditis nostris, quos contra ius, phas, æquum et bonum inhabitatores urbis Fecam in libero mari, nulla lacessiti aut prouocati iniuria, despoliauerant, idque cum se nostrates esse suffitientibus inditijs comprobassent. Caussam, quibus debuit iudicibus, liquido expediuit Nicolaus Frisius, definitiuam pro parte sua sententiam obtinuit, verum callidis consilijs Iacobi Quinkernon locumtenentis ammiraldi Fecanensis¹) coram quo litigauit, impeditus, nondum potuit ad exequutionem latæ sententiæ pertingere. Qua de re iam sæpe ad fratrem et amicum nostrum longissimas literas scripsimus et nunc adeo petimus amice, ut dolum et fraudem in illo locum tenente nolit impunitum relinquere; nos eadem seueritate uicissim ius reddemus hic Francigenis, qua nostratibus euenire dati damni compensationem expostulamus. Postremum omnium nos, liberos et fortunas nostras fratri commendamus. Summa nunc datur illi iuuandi nos occasio, propterea quod in læta pace ac tranquillo Galliarum status foelix consistit hodie, nulli hostes impetunt, non finitimi, non procul dissiti lacessunt. Si fatiet, quod petimus, ut nobis in necessitate consilio et auxilio dexter adsistat, nos nullum unquam discrimen subire grauabimur uicissim, quo uidebimus fieri posse, ut fratris nostri gloria adaugeatur, opes excrescant et imperij pomeria, iam ante latissima, i[n] multorum iugerum, immo stadiorum aut miliarium potius adiectione proferantur. Hijs paucis Christianissimum regem, fratrem et amicum nostrum longe 1 o: Franciæ. III B. 4 H. (1864). 21