Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/248

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

183

atur. Quod nonnulla tua officia sapienter commemoras, quæ nostro illo tempore nobis humanissime detulisti, agnosco equidem agnoujque iam inde ex eo tempore singularem tuam erga nos beneuolentiam, quam quidem et sumus monimentis perpetuis memoriæ consecraturj et sic animo fixum statumque habiturj, nihil vt vnquam accidere possit, quo detur animum erga te nostrum ac voluntatem posse testificarj, quin id re ipsa summa cum fide tum etiam diligentia exequamur. Quod vero jniecta tibj suspitio est, non deesse, quj aduersum eos, quos Euangelicos appellant, bellum meditentur, satius proculdubio semper nobis visum est rejque publicæ Christianæ longe conducibilius, eam controuersiam pacificatione dirimj (siue eam Christianorum omnium conuentus seu alia quæuis ratio paritura sit), quam [sj vi et armis] magna tot miserorum ciuium iactura atque calamitate de ea disceptaretur. Quod ad me attinet, sunt sane nobis nonnulla recens jnita foedera cum certis principibus; nihil est tamen, quam ob rem antiquis [foederibus velimus ess]e præiudicatum vel ab ijs vllo pacto discessum, quæ nobis ac maioribus nostris regibus Francis vel [cum re]gum Romanorum electoribus vel cum illis Germaniæ principibus ciuitatibusque ac [sacrj jmperij alijs p]otentatibus [pri]dem jntercessere hodieque sanctissima jntercedunt; quare si ij forte principes, quibuscum noua f[oedera per] cussimus, habeant in animo quidpiam rerum nouarum aduersum [veteres nostros amicos ac foederatos molirj], statutum nobis est nihil ad illorum tumultus mouerj, maxime quum ij, quos cri[mina]ntur [velutj quj nostram religionem violauerint statumque Christianæ reipublicæ [turbauerint, profiteantur ad generalis ac sanctj] concilij decretum prorsus sese accommodaturos. Jtaque certum est nobis quietam [ac tutam vitam in tranquillo agere [nec cu]iquam vltro jniuriam jnferre; sed tamen, [si quidquam aliquando accidet, quam ob rem] auxilium ab armis nobis sit petendum, [facies] rem longe omnium gratissi[mam et quam, vbj r]es feret, sim[us cumulatissime relaturj, si curabis decem milia lectissimorum [Germanorum peditum nobis ad fines Gallicos sum]mittj, quorum strenua opera [ac fidelj utj possimus]; nostrum eni[m fuerit præstare, u]t ne [his stipendium jnterim des]it nec quæcunque militj vsuj esse possint. [Addis jn calce tuarum literarum, esse ex vestratibus, quj quer]antur spoliatos se j[n marj a Galli]s, causam etiamnum es[se controuersam] et latam secundum [illos sente]ntiam, cæterum per nostrj admirallj delega[tum fierj, quominus executionj demandetur. Curabo equid]em, jllustrissime princeps, ut quampri- [mu]m de hac re conficiatur, nisi for[te], quj jus jn prouincia dicunt, legibu[s imp]ediantur, perficiam que omnino pro mea parte [virilj, vt jnter Gallos et Dacos bene conueniat et] uestrates apud nos cum in litigando tum in rebus omnibus sic habean- [tur], nihil vt locj illorum querimonijs post hac relinquatur. Reliqua diffusius ex hoc Petro Suauenio [jntelliges, cum quo particulatim ac] prolixe de singulis communicauimus. Jllustrissime ac potentissime princeps maximus rebus 23*