185
48. Litteræ Vilhelmi Cumyngham de Glencairn ad Cristiernum II scripta. 1531, 24 Augusti. Jllustrissimo regj Christierno, Danie, Suetie, Noruegie etc. regj ac ducj Slesuicj, Holsatie et Stormarie etc., Wilhelmus Cumyngham, filius et heres dñi comitis de Glencarñ et dñi de Kilmars etc., salutem et obsequium jntegro animo etc. accesseram Jllustrissime rex. Cum ea, que ad me cum Johanne Bogebinder tue regie celsitudinis famulo scripseras, lubens acceperim et, que ille mihi voce retulerat, jntellexeram, tum singula in commissis a tua regia celsitudine mihi credita nostro jnclitissimo Scotorum regj intimauj et retulj, quj ea beniuole et erga tuam regiam celsitudinem propenso satis animo audiuerat et ad tuam maiestatem regiam rescripserat. Quod vero ad tuam regiam celsitudinem naue et milite hucusque non juxta mearum conditionum et pactorum seriem, jn causa fuit grauis morbus, quo nunc laboro et diu laborabam, ut tuus Johannes Bogebinder plane nouit et edocebit, precans jecirco tuam eandem celsitudinem hac re non multum molestarj, quia nulla in me vnquam mora erit, quin me semper et quamdiu vitam in humanis duxero obsequentissimum et erga tuam regiam celsitudinem propensissimo animo habebis. Quod si tue regie celsitudinj visum fuerit me aliquando ammonere et jubere, quando et quoties expedierit, aliquot mensibus preuijs, eadem animj propensitate ad tuam maiestatem accedam, et qua etiam in extremum usque vite mee diem jntendo erga túam celsitudinem perseuerare. Reliqua ac meum animum et laborem in hac re Johannes Bogebinder declarabit. Ceterum tuam eandem maiestatem Deus optimus maximusque semper et diutissime jncolumem seruet. Ex Edinburgo 24° die Augustj anno m d 31°. Tue regie celsitudinis humilis, obsequentissimus et ad votum paratissimus famulus Wylhem master af Glencarñ. Ex archetypo chartaceo, cui a tergo adsunt sigillum cera viridi impressum et præscriptio ad Christiernum regem. Conuentio, 10 Januarii 1531 data, qua dictus Vilhelmus se quinque naues et sexcentos milites in opem Christierni II adducturum promittit, in Samlinger til det Norske Folks Sprog og Historie, vol. II pagg. 33-34, typis expressa est. 49. Litteræ Thomæ Leghen ad ducem Norfolcia de rebus Danicis scripta. 25 Januarii 1532? Illustrissimo pariter ac clementissimo duci Norfolchie T. Leghens eternam foelicitatem. Negotium utcunque hucusque, clementissime dux, a me peractum nunc tandem (citius non potui) transmisi, in quo vestra maxima humanitate et summa clementia loco gladii et etiam clipei vtar, supplex vos obsecro et obtestor. Credita quidem illa in laturum¹ propria Minerua, qvamuis non admodum eleganter, vere tamen 1 sic.