189
cum hostibus transigat, sed quomodo se suosque terra marique defendat. mere. - Qualiter uelit succurrere Christianissimus rex, situm esse in ipsius uoluntate. Promissum uicissim, si nunc non destituamur speratis et expectatis auxilijs, futurum ut rex noster sotiale bellum cum Gallo incoeptet, contra quemcumque tandem placebit arma su- Expendendum et hoc: Si uicerit Christiernus, non parum accrescere uirium Austriacæ domuj; si manebit superior rex noster, manebit Gallijs firmum paratumque præsidium. Vt promissa appareant. Potentia trium exercituum, quibus uno eodemque tempore non possit resisti. Negotium electi regis Romani an uelit promouere Gallus an impedire? Solus id uelit an uero habeat ex se pendentem regem Anglorum? Cupere id scire regem nostrum, ut possit rebus suis usquequaque prospicere. Negotium Husemensium. Commendaui Georgium Lucken. - - - Factæ sunt interrogationes quædam a rege, an Germanici principes adiuuent nos, Dani quomodo soleant bella gerere, equitatu an peditatu plurimum ualeant? Postea remissa ad consiliarios res, qui mihi deberent ad mandata legationis meæ quamprimum respondere. Et responderunt post aliquanti temporis deliberationem, quod Gallus summissis uiginti milibus coronatorum regi Friderico ad bellum contra Christiernum in Noruegia gerendum deberet et uellet succurrere. Ea uiginti coronatorum milia acceptaui ego Petrus Suauenius Parrhisijs a questoribus regis Gallorum et Gottorpum usque pertuli, ubi regi Friderico reddita sunt. E charta autographa. - 52. Franciscus I Frederico 1 viginti milia aureorum promittit. 1532, 1 Aprilis. Franciscvs, Dei gratia Francorum rex, jllustrissimo ac serenissimo principi Federico, Danorum, Gothorum Vandalorumque regi etc., fratri atque amico carissimo, s. d. p. Cum nuper litteris uestris accuratoque Petri Suauenij sermone plenius audissemus, ab hoste Christierno bellum ultro uobis inferri, fecit profecto id, quo res uestras prosequimur, studium, ut tantum inde contraxerimus meroris ac molestiæ, quantum suboriri debuit ex amicissimi et federati regis periculo, jn quo quidem propulsando nimirum illustrius patuisset animi nostri uoluntas, nisi recens temporum turbulentia uires pristinas debilitasset, quæ ut ne uos quidem latuit, ita nos maximis sumptibus propemodum reliquit exhaustos. Ne tamen, necessario presertim tempore, uobis desit quod præstare possimus auxilium, pugnabimus contra omnes difficultates et ad proximum festum pentecostes omnino deponenda iubebimus uiginti millia numaureorum nostratium in manibus eorum mercatorum, quos nominauerit Suauenius, ut præsto sit ea pecunia in usum belli, si modo gerendum erit bellum. Quod si preterea sustinendi uobis fuerint diutius hostiles impetus, nos pecuniam tunc deinmum
III B. 4 H. (1864). 24