Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/261

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

196

56. Litteræ cancellarii Gallici ad Fredericum I scripta. Et si 1532, 28 Junii. Serenissimo potentissimoque principi Friderico, Dei gratia Danorum et Vandalorum regi, Holsatie duci etc., Antonius, cardinalis Senonensis, sedis apostolice legatus jn Francia et summus Christianissimi regis cancellarius, felices optat euentus. satis compertum habebam regem Christianissimum jta rebus vestris ex animo fauere, quatenus potest jn presentia, vt non egeret cuiusquam precibus aut suasu ad eum jnflamandum, tamen tum sponte mea tum amicissimis maiestatis uestre litteris jnuitatus lubentissime feci, vt cause vestre equitatem amplecterer curaremque, vt promissam vobis pecuniam procuratores vestri ad dictam diem asportarent, quod quia plenius ex jpsis jntellecturam maiestatem vestram confido, ero nunc quidem jn scribendo breuior, posthac autem ad vestra commoda tanto propensior, quanto studium hoc meum gratius et maiestatem vestram cum rege Christianissimo coniunctiorem esse cognouero. Serenissime princeps. Deum suppliciter oro optimum maximum, maiestatis vestre votis semper aspiret. Ex Castello Briantio die vigesima octaua Junij 1532. Eiusdem maiestatis vestre Seruitor humilis A. car. Senoñ. Ex archetypo chartaceo, cui a tergo adsunt sigillum cera rubra impressum et præscriptio ad Fridericum regem. 57 a. Litteræ Petri Suauenii ad Joannem Bellaium episcopum Baionnensem scriptæ. 1532, 15 Julii. Salutem. Reuerende pater. Tantum est erga me meritum paternitatis uestræ, tanta præsens mea necessitas, ut omnino coactus sim paternitatem uestram de præsenti rerum mearum statu certiorem reddere. Intraui Lutetiam octaua die mensis huius et statim id egi, ut scirem, ubi habitaret primus dominus præsidens. Forte fortuna sic accidit, quod descendentem ex camera computorum sum alloquutus. Interrogaui quando putaret futurum, ut conueniret cum domino præsidente secundo et thesaurarijs alijs; esse apud me literas Christianissimi regis in genere ad præfectos ærarij scriptas, quas libenter uellem quamprimum reddere. Respondit præsidens primus, se non posse determinato dicere, quando sit conuenturus cum suis collegis; iussit autem, ut literas, si quas haberem, illi darem; promisit se de meo negotio communicaturum cum alijs et daturum intra dies octo responsum. Heri renunctiatum est mihi ex ipsius ædibus recta Christianissimum regem adiuisse, et quis me fuit omnium miser magis? Non sciui, apud [quem] relictæ essent meæ literæ aut a quo responsum