Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/263

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

198

58 a. Litteræ Petri Suauenii ad cancellarium regis Franciæ scriptæ. 1532, 15-26 Julii. Vt nihil est, reuerendissime pater, quod ego magis fugio quam negotium exhibere paternitati uestræ, cui equidem satis superque molestus fui quottidiana incursatione, quamdiu sum aulam sectatus, ita nihil usuuenit mihi sæpius, quam quod cogor ad paternitatis uestræ præsens auxilium confugere. Res sic se dant hic mihi: Literas Christianissimi regis et paternitatis uestræ reddidi dominis præsidentibus et thesaurarijs ad decimum Iulij diem, nam ad quindecimum diem illius mensis promissa fuit mihi a paternitate uestra et a dominis item consiliarijs plenaria expeditio. Responsum est mihi a dominis præsidentibus, fierj non posse, ut ante quindecimum Augusti diem absoluerer. Forte fortuna sub id tempus ex Germania reuersus huc appulit dominus Lange. Illi ego summam negotij mei paucis exposui et rogaui, ut meo nomine ageret cum præfectis ærarij. Nihil potuit ab illis impetrare aliud, quam quod mihi fuerat responsum, promisit tamen se, quamprimum esset rediturus ad aulam, procuraturum mihi a Christianissimo rege rescriptum, ex quo sint intellecturj facile domini præsidentes, quantopere uelit Christianissimus rex, ut quamprimum habeam negotium meum ex sententia confectum. Ego uero, qui quæ sit paternitatis uestræ apud omnes existimatio facile scio, non putaui me bonis conditionibus hinc discedere posse, nisi etiam a paternitate uestra exhortatoriam epistolam ad præfectos ærarij expeterem. Mitto ea de caussa peditem meum ad paternitatem uestram nec possum temperare mihi, quin de statu rerum mearum aliquid indicem. Tanto iam tempore, tantis impendijs aulam sectatus sum. Si nunc non succurrit mihi authoritate sua paternitas uestra, nihil adhuc uideor egisse. Literas Christianissimi regis et item paternitatis uestræ misi per equos dispositos ad regem meum, quamprimum ab aula discessi, nec dubito, quin illæ iam sint perlatæ. Expendat apud se paternitas uestra, quid rex meus sit cogitaturus, nunc præsertim cum ego post tantum temporis interuallum nusquam appaream. De Christianissimi regis uoluntate et studio paternitatis uestræ nihil est quod dubitet, scit satis quantum utrique suo merito debeat; de me potest suspicari fortassis, quod concreditum munus non satis attente uigilanterque administrem. Hoc est scilicet, quod me nunc solum excrutiat, quod mihi necessitatem imponit, ut rescriptum aliud expetam. Equisones qui ad Iacobi festum ex Dania huc aduenerunt, illi una uoce prædicant omnes, Christiernum hostem nostrum a rege meo terra marique grauiter urgeri; si non desit facultas prosequendi bellum susceptum, audent etiam nobis certam uictoriam promittere, sed non nisi post multos magnosque labores; ea est loci munitio, in quo se detinent hostes nostri. Nimirum non potest magis in tempore, magis oportune nobis succurrere Christianissimus rex, quam si se nunc deum aliquem ostendat, in præsenti uidelicet periculo præsentem auxiliatorem. Si