200
identidem esse apud me alia quædam Hollandos contingentia, quam in literis contineantur, nam rem ipsam chartis concredere noluj; neque uero has moras præuidi, cum illum meum ablegarem, erat animus quamprimum subsequi. Non possum addiuinare, quid cogitet rex meus, cum uideat me tamdiu abesse; hoc tamen uereri cogor, quod per meam negligentiam sua putabit stare commoda, aut etiam quod de promissis Christianissimi regis ueniet in dubium; existimabit fortassis sibi pro re uerba data esse. In utroque nimirum caussæ satis est, quamobrem rescriptum ad præfectos ærarij expostulem; nam et Christianissimi regis donum libenter uellem celeritate quadam commendari, et regi meo optarim me absque suspitionibus prauis in optimam partem notum esse. In paternitatis uestræ summa humanitate et constantia spem omnem repositam habeo. Video me fatali quadam necessitate huc agi, ut in hoc negotio paternitatis uestræ opera et consilio potissimum innitar. Si quid potest accrescere laudis maximo nomini paternitatis uestræ mea prædicatione, equidem sic comparabo me, quoad uixero, ut non uidear ingratus debitor multorum benefitiorum extitisse; rex uero meus suum ipse animum suis literis et, si quando licebit, re ipsa probabit talem esse, de quo sibi omnia bona polliceri debeat paternitas uestra et possit, quam post imprecationem longe et bonæ salutis Deo optimo maximo commendo.
Eidem, cui superior epistola ad cancellarium, schedæ manu Petri Suauenii inscriptæ. 58 c. Alice Petri Suauenii ad Joannem Bellaium litteræ. 1532, 15-26 Julii. Salutem. Indicaui superioribus literis, reuerendissime pater, quo nam in statu res meæ nunc hic uersentur. Nihil adhuc uideor egisse, nam illi homines, qui me absoluere debebant, omnes uires suas huc conferunt, ut impediant et remorentur. Postridie a discessu domini Lange conueni ipsos in arce, ubi aliquot consederant; renunctiarunt prorsus idem illud, quod ante perscripsi: fieri non posse, ut ante decimum quintum diem Augusti expediar. Proinde nihil aliud nunc detinet hic me, quam quod responsum ad illas literas meas a paternitate uestra expecto; nisi hoc facerem, ego una cum fratre paternitatis uestræ rediuissem ad aulam, nam omnino opus est alia quadam declaratione ad hoc, ut uoluntati regiæ et expresso mandato satisfiat. patria nostra sic agitur: Referunt equisones, qui inde nuper admodum aduenerunt, Christiernum a nostris grauiter urgerj terra marique, modo ne desit facultas prosequendi bellum, futurum haud dubie, ut uictores abeamus; quæ mihi caussa est magna bonaque satis, ut paternitatis uestræ patrocinium deintegro expetam. Etiam antequam conueni præfectos ærarij, misi cum literis Christianissimi regis, domini legati et domini magnj magistri aliquem ex meis hominibus, qui de aduentu meo regem meum cer- In