213
debebant, primi fuere qui impungnauerint. Iam dies instare coepit, ad quem frequentes ex Dania et Noruagia consiliarij conuenturi erant, ut consentientibus suffragijs et quidem ex præscripto et obligatione datarum literarum regem designarent. Ea comitia quoquo pacto Lubecenses interturbanda censuere. Propterea in magno silentio ad quattuor milia peditum, equites uero amplius quingentis sibi comparauere. Nos ut qui nihil hostile expectauimus, ab amicis potissimum et confoederatis, in hæreditarijs ducatibus nostris exitum illius conuentus operiebamur sine armis et præsidijs, ut fieri solet, ubi pace gaudetur. Eo se Lubecenses cum equitibus et peditibus contulere primum, cum nec literis nec nunctio se fore hostes professi essent, et quia imparatis nihilque expectantibus mali nostris hominibus superuenere, incendijs ac depopulationibus omnia longe lateque uastauere, præterea uero arces duas ad nos non controuerso aut ambiguo sed ueteri iure pertinentes occupauere. Misimus sedulo quesitum, qua de caussa hostiliter agerent, qui ex pacto amici esse et stare a nobis, non contra nos debebant. Illi alio tempore aliud respondere, nihil tamen protulere unquam, quod quoquo modo ad excusationem rupti foederis pertinere quis diceret. Intellexere dissidium hoc clarissimi et ijdem coniunctissimi nobis principes Saxoniæ dux elector et Hessiæ lantgrauius. Misere pro se quisque legatos, qui se cognitioni litis intromitterent et, quantum res ipsa pateretur tollerabilibus medijs dissidentes in gratiam reducerent. Nos arbitrium pati potuimus non illorum modo, qui aderant, sed quorumcumque etiam præterea aliorum. Lubecenses nec caussas dicere suorum motuum nec admissum alienæ cognitioni subijcere uoluere, adeo ut nihil aliud in animo habere uideantur, quam quod querunt occasiones, per quas nos una cum impuberibus fratribus fortunis ac bonis omnibus exuant. Ad hoc sane institutum sic se comparant usque quaque, ut nihil intentatum relinquant. Nam cum ad compescendos motus hostiles in ducatibus nos subditosque nostros sic instruxissemus, ut non modo ad repellendam uim, sed multo magis ad confligendum parati essemus, illi militem nauibus imposuere, ac primum quidem ad Danici regni principem insulam Sialandiam appulere. Ibi ut in Holsatia prius incustodita omnia cum inuenirent, præterea uero caput nullum esse certo constitutum scirent, quo multitudo niteretur, maxime in bellis, ubi nuncquam sine duce foeliciter gesta res est, uires consilio iuuare exemplo regibus ac principibus exitiali coepere. Inexpectati aderant, foedere Danis itidem ut nobis se adiunxerant, hostiliter agere uelle nec literis nec nunctio præmisso significauerant. Hæc omnia illis exercitum exponendi liberam facultatem dedere. Potiti terra primum omnium ciues et rusticos in nobilitatem ac dominos concitauere, uectigalium, censuum aliorumque quorumcumque publicorum onerum immunitate proposita. Itaque uidere erat passim uirgines ac mulieres rapi, uiolari, ædes nobilium et regni partim incendi, partim dirui ac solo æquari, breuiter omnia, quæ superioribus annis rusticorum ciuili tumultu ostensa sunt in Germania, quando sublato parendi et imperandi iure cædibus ac III B. 5 H. (1865). 27