214
et rapinis omnia feruebant. Nihil usquam sanctum, nihil tutum, nihil cuiquam proprium fuit. Quod exemplum quantopere nociturum sit omnibus in eminentia ac dignitate constitutis, si in imitationem trahetur, id cogimur nos illorum, qui præsunt, curæ et examini committere. Nos monitoris ac speculi uicem præbemus in præsentia, quidem hijs modis detrimenti tantum accepimus, ut ius succedendi in locum regnumque paternum propemodum e manibus nostris Lubecenses extorserint. Tamen interim certorum hominum denar(ra)tione nobis innotuit, quod apud maiestatem uestram et passim in Christianismo apud principes alios detulerint nos, ut qui liberarum urbium odio quodam implacabili laboremus et statum bene constitutarum rerumpublicarum æquis oculis aspicere non possimus, propterea ab armis præsidium expetere coeperimus. At nos maiestatem uestram per nomen regium et omnia sacra hijs literis obtestatam et rogatam habere uolumus, ne leuissimis hominibus animum inducat credere, neue contra fratris et amici sui sobolem magna ex parte impuberem auxilia et uires conferat. Olim istuc, olim, ciuitatibus propositum fuit, quod deiectis regibus, explosa nobilitate, regnum occupare et democrateian suam in finitimos quoscumque propagare uoluissent, si potuissent. Eadem illa consilia nunc coquunt, id querunt, id cupiunt solum, cum nos persequuntur. Si processerit illis hic conatus contra nos intentatus, fortassis uires suas subinde magis magisque periclitabuntur et nullo fine alios post alios principes bello lacessent. Certe exemplo suo imperitam multitudinem passim per orbem ad rebellionem non solum prouocant, uerum etiam hortantur. Si quid de caussa nostra dubitat maiestas uestra, potest huc certos homines mittere, qui uestigando, quid in controuersia hac iuris aut iniuriæ sit, inquirant. Nos maiestatis uestræ aut eorum, qui mittentur, cognitionem non abnuimus, aduersariorum uero criminationes, si quas instituerunt contra nos, longiore fortassis, quam par est, denarratione rerum nostrarum, sed necessaria, amoliri uoluimus, idque ea facimus et iuris nostri et æquitatis uestræ fidutia, ut non dubitemus, quin maiestas uestra etiam non monita apud se expendet, potentiam istam, inter mundi monarchas facile principem, in hoc sibi a Deo optimo maximo datam esse, ut inferioris ordinis principes, æquum bonumque, potissimum uero amicorum et confoederatorum liberos defendat. Nos merita non habemus, propter quæ nobis debere fieri bene contendamus, sed patris ut ualeat pro nobis egregia semper erga maiestatem uestram uoluntas rogamus. Quod superest, maiestatem uestram uiuere et ualere cupimus, a qua responsum expectamus. Gottorp uigesimoquinto die Octobris anno m° do xxxiiii°. Ex arce Cristian. Præscriptio: Christianissimo ac potentissimo principi Francisco Dei gratia Gallorum regi, duci Mediolanensi, Ienuæ domino, amico maximo et domino semper obseruando.