Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/283

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

218

intentatis criminibus¹ purgemus, partim ut regiæ maiestati de Lubecensium et nostro statu ueritatem aperiamus. Narratio. Fridericus, Danorum, Gothorum et Vandalorum rex, dominus et pater noster longe charissimus, nunc foeliciter quiescens, in Dania sic præfuit, ut quamquam in electiuo regno, tamen de continuanda successione liberis suis prospexerit. Quo loco obiter de Daniæ regibus obseruandum est, quod sequitur. Daniæ rex non nascitur, quæ fere in alijs consuetudo tenet, sed 3 Dania rex. per liberam electionem creatur. Electionis ius a Chao ferme et a temporibus Saturnijs penes regni consiliarios fuit. Illi ipsi datis et signatis literis confirmauerunt patrj nostro, cum adhuc uiueret et ualeret, quicumque casus optimum principem e medio sustulisset 5, fore tamen, ut unj ex liberis administratio Danici regni concredatur. Diploma obligatorium scriptum et 6 signatum apud nos extat, ut si quis de hac nostra propositione dubitet, ostendi possit et legendum Diploma. expendendumque offerri. Habuit uero in præcipua ueneratione Lubecum Confoederatio Lubecensium semper et confoederatas ciuitates alias pater noster. cum rege Friderico. Illis indulgere, illis de iure suo remittere,. si quando quid postulabant, libenter solebat. Vt nihil omnium relinqueret intentatum, se et una liberos suos in perpetuum ualituro foedere Lubecensibus adiunxit. Id hac de caussa potissimum fecit, quod uolebat amicos nobis adiungere, qui nos in petitione regni, se uita functo, iuuarent. Impungnatio Lubecensium. Accidit autem, quemadmodum fere solet in rebus humanis. Optimj patris nostri consilia pro nobis instituta in pernitiem nostram euasere. Illi enim, qui nos tueri ac defendere debebant, primj omnium extitere, qui impugnauerint. Dicat dominus et amicus noster, hoc factum Lubecensium Impuberes fratres. indignius esse, si apud se expendat, nos cum tribus impuberibus fratribus defuncto patri superuiuere. Si nostri rationem habere noluissent Lubecenses, debebant saltem innoxiæ ætati et minorennibus fratribus nostris pepercisse. Illi nihil horum ad trutinam exegere 8. In hæreditarijs ducatibus nostris liberam electionem consiliariorum regni expectauimus; cum finitimis partim foedere partim amicitia sic nobis prospeximus, ut a nullo mali quicquam euenturum sperare potuerimus nedum timere; a Lubecensibus uero et a confoederatis urbibus maritimis alijs ea 1,,de intentatis criminibus" in B deest. regnis. 5 B: tulisset. in B deest. 2 B: illorum. 6,,scriptum et" in B deest. 8 B: ad libram uocauere. 3 B: inculcandum. 4 B addit: 7,,et minorennibus fratribus nostris"