219
auxilia nobis summittenda fore persuasi eramus, si quis uoluisset lacessere, quæ solent ab amicis et confoederatis, quando opus est, conferri. regum Cæterum ut semper naturali quodam odio ciuitates Odium ciuitaac principum laborarunt, per quos factum est, quod demotum belli caussa. crateian suam non potuerant, ut studuere, in longum latumque extendere, ita statim a morte patris nostri consilium coepere Lubecenses, non solum ut nos a Danici regni successione arcerent, uerumetiam ut hæreditarijs ducatibus una nos et impuberes fratres nostros exigerent. Hæc belli contra nos instituendi caussa, hæc occasio fuit¹. Apparatus belli. Apparatus uero sic habuit: In magno silentio peditum quattuor milia et equites quingentos sibi comparauere. Ea manu Albim fluuium, qui fere a reliqua Germania ducatus nostros auellit, improuisi et ne renunctiati quidem hostes superauere. Quid uerbis opus est? Vt furum magis ac latronum more quam hostium nostris hominibus otium agentibus superuenere, ita arcem Trittow in confinijs positam et ad nos non controuerso aut ambiguo, sed ueteri iure pertinentem occupauere. Nihil factu facilius fuit. Custodita erat non aduersus uim, sed ad usum domesticum et quottidianum. Quis autem non uacua et nullo præsidio defensa armatus præmeditatusque facile occupauerit? Post illatam iniuriam, arce capta, agris uastatis, superuenere Litera hostiles. literæ hostiles, quæ nos eorum, quæ gerebantur, certiores fecere. Phama tamen denunctiationem hostilem precessit. Ac tum quidem ueluti excitati cum nostris, quos tumultuaria opera collegimus, obuiam itum iniuriæ processimus. Hostes nostri, ut qui non tam uiribus quam dolis confisi fines nostros intrauerant, cum uiderent se subditos nostros ad rebellionem perducere non posse, quod tamen, quantum in ipsis fuit, diligenter quesiuerunt, potissimum uero postquam nos manus cogere intellexerunt, protinus ab oppungnandi instituto recesserunt. Simul autem destinata comitijs dies appropinquare coepit, Comitia Danica. ad quam frequentes ex Dania et Noruegia consiliarij conuenturi erant, ut consentientibus suffragijs et quidem ex prescripto datarum literarum regem legerent, qui consiliarijs ex regia sobole maxime placuisset. Hic geminam moliti iniuriam Lubecenses nos electione, electores uero imperij suo priuilegio fraudare adnixi sunt. tuere. inuenere. Etenim non 4 renunctiati aut abdicti hostes militem Nauigatio in Daniam. nauibus imposuere et recta cursum ad Daniam insti- Ad consimilem plane modum ibi quoque ut in Holsatia prius incustodita omnia Erant foedere Danis itidem ut nobis coniuncti Lubecenses. Nulla signifi- 1,,Hæc belli-fuit" in B deest. ,,Apparatus-habuit" in B deest. 3 B: tria. 4 B: nec.