Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/285

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

220

catione data hostilis expeditionis neque uero prouocati prius aliqua iniuria Danorum Sialandiam insulam ut hostes intrauere. Proditio Danica. Tumultuatio. Ibi suos proditores antea comparatos habuere ex indigenis sed uulgaribus hominibus, quorum opera statim, ut insulam coepere, munitiones non defensæ præsidijs aduersus uim, præterea uero et proditæ ab incolis, sine saguine hostibus apertæ sunt. Nobilitas antequam conuenire potuit oppressa est. Vt plebem sibi in agris³ uoluntariam redderent Lubecenses, bona episcoporum et nobilium prædæ esse uulgo siuerunt. Itaque cernere erat passim ædeis incendi, uirgines ac mulieres rapi, uiolari, ædifitia dirui, breuiter omnia ista fieri, quæ rusticorum ciuili tumultu superioribus annis uisa sunt in Germania, quando sublato parendi et imperandi iure omnia cædibus ac rapinis feruebant. Nihil usquam sanctum, nihil tutum, nihil cuiquam proprium aut integrum 5 fuit amplius. In quo tumultu ut minimum centum milia hominum periere. Classis Danica. Electio domini Christiani. Classis imperij Danici ad hoc comparata, ut, cum ingruit bellum, expediatur et mare tutum reddat, quo conferri uires insulanorum possint (tota enim Dania præter Iutiam in multas insulas diuisa est), statim ut urbs Hafnia dedita est proditione ciuium, ipsa quoque hostibus cessit in predam. Cum et regni et suis nauigijs essent instructj Lubecenses adeoque effecissent custodijs portuum, ut laborantibus Sialandicis auxilia ex circumiacentibus insulis summitti non possent, simul autem et bellum ciuile oppressæ insulæ statum sic turbaret, ut diuina magis quam humana ope ad recuperandum opus esse uideretur, Cymbrica chersonesus, quam Iutiam uocant, et Fionia, quæ partes septentrionis non ita longo interuallo inter se dissident et ab hostium incursionibus per omnia liberæ suique plane iuris fuere, tamen promissi sui et datarum patri nostro literarum memores, ut fidem suam redimerent et regni membra hostili oppressione diuulsa colligerent, habito prius super ea re consilio ad nos misere, qui tum in obsidenda Lubeca eramus occupati, et pro se simul et pro oppressis per uim collegis suis Danici regni senatoribus nos ad acceptandum regnum uocauere. Illos sequuti in Iutiam, quæ Danici regni caput est, iuramenta ab episcopis, proceribus, nobilibus, ciuibus et rusticis pro ueteri more maiorum nostrorum, qui in Dania regnarunt, accepimus. Præfectus Gotlandicus, Præfectus Gotlandicus. præterea uero quotquot in Noruegia arces ac munitiones tenuere, postea pro se quisque sedulo misere et scriptis literis confirmauerunt, se electionem, quam præcipua regni pars fecisset, ratam habere. 1 B: neque prouocati prius aliqua iniuria Sialandiam. addit: et oppidis. ,,uulgo" in B deest. 5 2,,antea comparatos" in B deest. ,,aut integrum" in B deest. 3 B 6,,custodijs portuum" in B deest. 7 ,,non ita longo-et" in B deest. 8 B addit: nonnihil.