Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/286

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

221

Admiratio. Hæc eo dicta pertineant, quod miramur, cum omnia sic se habeant, ut prius exposita sunt, quid in mentem uenerit Lubecensibus, quod maiestati regiæ Anglorum, domino et amico nostro charissimo, regnum Daniæ offerunt, cuius ipsi quam minimam partem possident, quam habent, eam proditione, dolis adeoque ciuili quodam tumultu rusticorum, non uiribus aut uirtute sua consequuti sunt. Quod ad ius attinet, nullum unquam¹ fuit Ius Lubecensium quantum attitempus, aut cuius memoriam colligant, qui net ad creandum regem in Dania. nunc uiuunt, aut etiam cuius mentionem fatiant hystoriæ, in quo Lubecenses in eligendo Danorum rege suffragium habuerint. Quod antea quoque annotatum est, electiuo iure in creando rege utitur Dania, eligendi uero authoritas penes consiliarios regni iam inde ab origine prima constitit. Hac de re plenæ sunt hystoriæ, plena senum memoria, neque uero in triuijs aut compitis quicquam est cantatius aut notius 2. Habent quidem Lubecenses priuilegia quædam in Priuilegia Lubecensium. Dania, quod ad mercimonia attinet³, sed non alia ratione aut titulo, quam habent ea in Anglia, Frantia et Russia. Quemadmodum illic non propterea reges creant, quod priuilegijs gaudent, ita hic nullum plane ius arrogare sibi possunt, cuius respectu regem in Dania, quem uelint, constituere queant. Maioribus benemerentibus data sunt priuilegia, quasi si benefitium cupias pensato benefitio hostire; si minores ingratos se perhibebunt, ut fatiunt in præsentia, nihil uetuerit, quin benefitium reuocare liceat. Quod autem proditione, dolis et ciuili tumultuatione aliquam regni Danici partem sibi uendicant, ea de re non deberent, si saperent, admodum sibi placere. Solent male parta plærumque peius disperire, quam parta Deinde nec possident tantum, quantum sibi arrogant Lubecenses; maxima pars regni, ut supra docuimus, in nostris manibus est. sunt. Putamus ex hijs constare, quam non recte Dolus Lubecensium quantum attifatiant Lubecenses, qui regnum Danicum per net ad offerendum regnum Daniæ. liberam electionem nostrum factum maiestati regiæ offerunt. Deinde quod offerunt etiam quietam possessionem, quam ipsi non habent, in eo non solum plus sibi sumunt, quam præstare possint, sed plane dant, quod ne sperant quidem se consequuturos. Si nunc porro commonstrare queamus, ne ex animo quidem illos offerre, quod offerunt, sed ad redimendam necessitatem præsentem abuti decreuisse regia liberalitate, nimirum uidemur argumento suscepto abunde satisfecisse. 1 B: nucquam ullum. 2 ,,aut notius" in B deest. 3 ,,quod ad-attinet" in B deest. III B. 5 H. (1865). 28