227
subseruire, fatiat maiestas regia, ut ipsius animum ac uoluntatem intelligamus; nos in omnibus non minus, quam foeliciter quiescens pater noster fecit, ea procurare, quæ in commodum regiæ maiestatis erunt, studebimus. Dehortatio. Cæterum si dominus et amicus noster hac iusta petitione, admonitione et exhortatione nostra non mouebitur, ita ut non pro nobis sed contra nos fatiat, quod tamen facturum esse non speramus, nobis quidem necessitatem imponet, ut contraria auxilia dispicere cogamur. Quis scit aut dixerit¹? inuenerimus ea quoque fortassis alicubi. At apud alios tum reges tum principes uidebitur is esse, qui tamen non est, nimirum qui rusticanis tumultibus fauerit, qui pro mercatoribus contra nobilitatem decertauerit, breuiter qui pernitiosas omnibus in eminentia ac dignitate constitutis seditiones imperitæ multitudinis non represserit, quod ex offitio debet, sed concitauerit. Ad hoc enim instituta a Deo optimo maximo potestas est, ut furori plebis indomitæ sint in terris, qui frenum imponant. Classicum Lubecensium. Dicant Lubecenses quicquid uelint; nos in hijs bellorum difficultatibus experientia docti sumus, ut credamus et merito fidem alijs facere possimus, non hoc Lubecensibus tantum propositum fuisse, ut nos hæreditarijs ducatibus unacum impuberibus fratribus expellerent, uerumetiam ut alijs urbibus magnis ac potentibus mutum inditium darent ad hoc, ut discerent alieno exemplo, quid quæque in suo rege aut principe designare deberet. Classicum ad turbandum reipublicæ Christianæ statum ³ cecinere Lubecenses, aliæ ciuitates in Germania tacitæ euentum rei expectant. Si processisset institutum contra nos bellum, dubium non est, quin suum quælibet principem suscepisset lacessendum. Ita rursus ciuilibus armis in seipsam uersa fuisset Germania, ut fuit, quando rusticorum tumultu plus centum milibus hominum periere. Et quis dixerit, quo non se tandem extendisset id malum? Nam quæ ubique locorum in peius designantur, ea ab exteris primum omnium in emulationem et imitationem trahuntur. Sed non committet dominus et amicus noster, ut in Contractus uulgatus. caussa tam æqua et bona contra nos fatiat; neque sane credimus a maiestate regia foedus cum Lubecensibus sancitum esse, quanquam interim, haud dubie subordinantibus ita procurantibusque rem Lubecensibus, nihil per Germaniam passim cantatius aut uulgatius est, adeo etiam, ut mittentibus principibus ad nos uerba contractus ex origenali 4, ut uidentur, descripta peruenerint. non ut quibus fidem habeamus, sed quæ dominum et amicum nostrum uidere uolumus, in præsentia mittimus, eodem tenore descripta, quo sunt ad nos allata. Et si in denarrando longiores fuimus, quam culpam fere cogimur ad nos recipere, tamen 1,,aut dixerit" in B deest. B deest. Nos ea, 2 ,,ad hoc-exemplo" in B deest. 3,,ad turbandum-statum" in 4 B: originali.