Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/293

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

228

quod hac parte peccatum est, id nobis imputari merito non debet, quibus ad abstergendam hostium calumniam longiori excusatione utendum fuit. Valedictio. Regiæ maiestati inseruire et pro uirili parte, quod gratum acceptumque sit, facere nos tam sumus propensi quam qui propensissimj. Eandem Deo optimo maximo foeliciter et quidem Nestoreos in annos commendamus ¹. Ex arce Gottorp uigesima die Ianuarij anno uirginei partus mº do xxxvto. Noua Danica C. R. 68. Cristian. 1535, 1 Februarii. Quæ nos Cristianus Dei gratia hæres Noruegiæ, Slesuici, Holsatiæ ac Stormariæ dux, comes in Altenburgk et Delmenhorst, ad illustrissimum ac potentissimum principem Iacobum Scotorum regem uerbotenus perferenda Petro Suauenio cameræ nostræ secretario commisimus. Principio uolumus, ut salutetur nostro nomine reuerenter et amanter illustrissimus ac potentissimus rex dominus et consaguineus noster longe charissimus. Quod si qua in re fieri potest, ut illi quod gratum acceptumque sit, fatiamus, ad id sumus oppido quam propensi. Proximum est, ut domino et consaguineo nostro indicetur, quo in statu res nostræ hoc tempore uersentur; nam quod ante biennium ferme diem suum obijt illustrissimus ac potentissimus princeps Fridericus, Danorum, Gothorum et Vandalorum rex, dominus et pater noster longe charissimus, id arbitramur maiestatem regiam iam olim resciuisse. Porro a morte patris nostri Lubecenses, et quæ in eodem foedere sunt maritimæ ciuitates aliæ, id operam dedere sedulo, ut nos a Danici regni successione repellerent, cumque ad eam rem nulla alia uia extare uideretur, quam ut bello nos premerent, ab armis præsidium contra nos expetere coepere. Qua id de caussa fatiant, quod nobis tam male uolunt, hoc non obscure patet. Daniam et una Noruegiam in prouintias nituntur redigere easque sibi subijcere. Vt possint assequi, quod hac parte apud animum instituerunt, nos perdere et fortunis omnibus exuere, quantum possunt, contendunt. Alioqui non est, quod querantur Lubecenses aut ex confoederatis alij quicumque tandem, nos uel uerbo quenquam omnium læsisse, tantum abest, ut re fuerimus unquam iniurij. 1 Cætera in B desunt, cui a tergo inscriptum est: Instructiones legationis secundæ, quam ego Petrus Suauenius in Angliam pertuli a rege Christiano tempore belli missus ad Anglum.