232
Hæc eo dicta pertineant, ut uideat dominus et consaguineus noster, quis sit hodie reipublicæ Lubecanæ status, et quam non sit difficile tumultuatoribus suos conatus infringere, si principum consentienti uoluntate inuadantur. Gloriantur de foedere coniunctarum urbium. Earum nulla est, quæ non suum habeat 1 Cumque hæc ita se habeant, quemadmodum a nobis non minus uera quam longa denarratione expositum est, rogatum uolumus dominum et consaguineum nostrum Scotorum regem, ut nos in hijs rerum difficultatibus non relinquat, quin magis ut nos et una fratres nostros impuberes contra iniusta ciuitatum arma defendat. Si potest agere cum Anglorum rege aut per literas aut per legatos, ut ille ab affectanda Dania desistat et ciuitatibus contra nos auxilia non communicet, nobis pergratum fecerit, sibi etiam et regno suo uehementer profuerit. Etenim in Dania Anglum regnare fere non libentius uidere debet dominus et consaguineus noster, quam nos id ferre non possumus. Quicquid autem de Anglo futurum est (neque enim libet uel in hanc uel in illam partem ominari quicquam), nos in spe sumus, quod dominus et consaguineus noster longe charissimus Scotorum rex nec auxilio nec consilio nobis deerit. Quo pacto nobis optime succurrerit, præterquam quod sententiam nostram supra exposuimus, ipse ut genere proximus nobis ex consideratione sui et nostri status apud se melius expenderit, quam nos præscripserimus. Et quidem ex hac re a Deo et hominibus hanc laudem feret, quod uidebitur demortui fratris et confoederati sui liberos, ius, phas, æquum et bonum in orbe Christiano pro uirili parte conseruare uoluisse. Quod ad caussam attinet, non sumus conscij nobis uel uerbalis alicuius iniuriæ, nedum realis, qua Lubecenses unquam læserimus. De hac re si dubitat maiestas regia, potest huc mittere et ueritatem ipsam inquirere. Hoc nos adeo non refugimus, ut nihil aliud, quam hoc fieri posse, uehementer expetamus. Regiæ maiestati inseruire et pro uirili parte, quod gratum acceptumque sit, facere nos tam sumus propensi quam qui propensissimi. Eandem Deo optimo maximo foeliciter et quidem Nestoris in annos commendamus. Ex arce Gottorp prima die Februarij anno m° d° xxxvto. E charta manu Petri Suauenii scripta. Cristian. 69. Diarium Petri Suauenii in Belgiam, Angliam, Scotiam legati. 1535, mensibus Februario-Julio. Stadij noua dicta sunt de ducibus militum, qui maritatas inde mulieres ab- In Basdael bibimus e cypho argenteo, quem Ioachimus de Mola uxori duxerint. - " 1 Hic ex eadem instructione inseruntur finis articuli, cui inscribitur Vires Lubecensium" et „Foedus ciuitatum", totusque articulus sequens, cui inscribitur,,Foedus. Uires" (pagg. 225-226).