247
quium, renunctiauit per seruum suum, literas nondum redisse a rege, ut redirem ad crastinum. Redij die louis ¹. Inueni cancellarium et una secretarium mane. Dixit cancellarius, literas nondum redisse, sententiam autem hanc esse: missurum regiam maiestatem ad Anglum daturumque operam, ut ille ab affectanda Dania desistat; missurum ad Lubecenses, interrogaturum, quibus de caussis bellum inferant cognato principi, si minus idonea responderint, renunctiaturum, ut ab inferenda iniuria desistant; si id non fatiant, bello locum fore. Dixi, responsum bonum esse, eo tamen principem meum non iuuarj. Responderunt, me id demum petijsse. Dixi, me petijsse naues, illos respondere legationes. An non petierim, legationem in Angliam esse mittendam? Respondi, me id non infitiari; ad Lubecenses nuncquam rogasse, ut quisquam mitteretur, propterea quod scirem id frustra fieri; tentasse aliquot principes amica compositione bellum finire, nihil authoritatis apud Lubecenses principum postulata habuisse; nunc quoque si mittant, non habituros aliud responsum a Lubecensibus, quam quod Christierni caussam agant; interim, quid moliantur, ex Anglico contractu notum ac perspicuum esse. Interrogauit secretarius, an fuissem in Anglia (tantum scilicet ille mearum rerum sciuit). Addidit etiam, fama consentienter adferri, quicquid agant Lubecenses, idipsum agere pro Christierno; dici etiam, quod sit in Dania alius quidam comes de Oldenborch, qui æquo cognationis gradu regem hunc attingat, quo rex hic principi meo obnoxius sit. Dixi, cognationem non esse tam arctam, et recensui genealogiam, adeoque ostendi, comitem de Oldenborch esse consaguineum ex linea collaterali, meum principem ex linea recte descendente a stipite regem hunc attingere. Dixi petitionem meam consistere in duobus capitibus: ut regia maiestas ageret cum subditis suis, ut principi meo nauibus in hoc bello operam darent, habituri stipendia et liberam prædam ex hostibus; deinde ut regia maiestas pro se quoque nauibus aliquot principi meo succurreret. Quod si regia maiestas pro se nihil facere uellet, alteram certe petitionis partem præstatu et permissu facilem esse; ut adiuuarent me in eo saltem negotio, siquidem ego linguæ parum essem peritus; id uero maximopere rogabam. Respondit cancellarius, regiam maiestatem id permittere posse, imperare non posse; rogauit, ut redirem ad prandium. Sic abij ad m. Ioannem Champuel, indicaui me, quod attineret ad responsum acceptum, non bene contentum, nec fuisse caussam etiam, cur tamdiu et quidem bona spe detinerer; si cætera non placuisset concedere, illud concedi saltem potuisse, ut subditi regni stipendijs nostris inseruirent nobis. Promisit se colloquuturum ea de re cum consiliarijs ac statim contuli me ad Lyth, reddidi literas Alberto Bartuen, exposui negotium meum. Ille dixit, se eius 1 17 Junii. 31*