Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/313

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

248

- nihil facere posse, quod a me petebatur, nisi fieret, ut manifestum mandatum a rege et aliud a dominis de consilio acciperet. Rogaui, si quid rescriptum aut renunctiatum certius uellet, id haberet paratum; me rediturum fortassis quamprimum, ut possem illud una mecum exportare. Post prandium dixit magister Ioannes Champuel, se colloquutum de negotijs meis cum secretario. Respondi, me non inuenisse secretarium admodum fauentem mihi, inuenisse etiam ex habito prius colloquio, quod negotium meum non satis intelligeret. Interrogauit, an non uiderit instructiones. Dixi, illum eas uidisse, dubitare tamen, an assequeretur earum sententiam, nec scire etiam, an satis attente perlegerit; et rogaui, ne tam libero iuditio meo offenderetur. Respondit, se indignari non posse illi, qui uerum diceret, et optauit, ut omnes tam uellent consultum rebus meis ut ipse. Ego contra optaui, ut omnes tam bene intelligerent negotium ut ipse; postea dedi illi legenda capita foederis Anglici. Superuenit cancellarius et interrogauit, quid legeremus, dixit etiam, propterea quod me tristiorem esse conspexit, ne tantopere me macerarem; ut uiderem literas, responsum in meliori forma datum esse, quam ego existimem. Respondi, ut hoc secum expenderent, Lubecenses unum ex consaguineis illorum iam perdidisse dolis ac proditione (nam incitarint Fridericum in Christiernum, tametsi ille pro se quoque caussas multas et graues belligerandi habuerit), nunc alteri infesti immineant. Si non possint ambos seruare, ut saltem potienti rerum succurrerent; id fieri posse sine illorum dispendijs, si suis authores essent, ut nauibus stipendia facturi nos accederent. Me adeo reddidisse ante paucas horas illas literas, quas ad Albertum Bartuen habuerim, inuenisse, illum satis facilem esse ad gratificandum principi meo, sed expetere una regium et dominorum de consilio mandatum. Episcopus promisit, se ea de re cum consiliarijs conferre uelle. Ita abij. - Die Ueneris mane remisit me secretarius ad scribas, ut ostenderent mihi literas. Interrogabar, qualiter mihi placerent. Respondi ut prius, literas bonas esse, principem meum tamen illis non iuuari; rogaui, ut signarentur statim; mihi properandum ad nauim. Post prandium redij ad cancellarium. Aduenit eo secretarius quoque. Interim quod loquebantur una, iussit unum ex scribis accedere me colloquendi gratia. Ille cum de negotijs meis mentionem iniecisset, eadem ex me audiuit, quæ dicta fuerant prius, principem meum eo responso nihil iuuari. Tandem accersiuit me cancellarius, interrogauit, an legissem literas. Dixi me legisse, iuditium meum idem esse de literis quod prius. Subiecit secretarius, meum non esse ad literas respondere, sed deberem, quod datum esset, acceptare, neque enim habiturus essem aliud responsum. Interrogaui, an ille uellet prohibere, ne dicerem ea, quæ in rem essent 1 18 Junii.