Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/315

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

250

adornarent. Dixit episcopus: tu tamen in præsentia pecuniam non habes, qua naues acceptes. Respondi, me pecuniam non habere, sed sperare, regia authoritate subditos regni adduci posse, ut se cum nauibus suis conferant ad portus nostros; quamprimum eos attigerint, agetur cum eis de stipendijs, dabitur ijs libera præda cum literis bellicis, ita ut sciantur in ministerio esse nostro. Dixit episcopus, oportere primum satisfieri literis: si Angliæ rex scriberet, se Daniam eo nomine petere, quod a Lubecensibus illi oblata sit, iam dubium non esse, quin nos iuuari oporteat; sin scribat, se abstinere uelle ab adiutorijs in Lubecenses conferendis, non oportere Christiernum, tametsi uinctum, iniuria affici; varias et multas ea de re controuersias in concilio habitas, nihil æquius concludi aut inueniri potuisse. Egi gratias episcopo pro sua in meis negotijs præstita fideli opera et repetij orationem Lubecensium. Iussit, ut redirem sabbato mane. Sabbato¹ redij. Inueni secretarium, cui itidem pro præstita opera gratias egi, et rogaui, si quo pacto pridie immodestior in tutando iure principis mei fuissem, ne id mihi uitio uerteret; me in ea re sequutum non priuatum aliquem affectum, sed fidem, qua procurare commodum principis mei debuerim. Dixit, se peregrinis omnibus adiutorio pro uirili parte fuisse; id non posse male accipere, quod operam dederim, ut negotium principis mei quam optime conficeretur. Ita abij. A sacro episcopum conueni. Ille dixit, me subtristem sibi uideri, ut bono essem animo, ventura tamen omnia ad bonum finem. Ego dixi, me tristem fuisse, quamdiu aliqua spes extiterit obtinendorum auxiliorum, nunc, cum ea prorsus sublata sit, curas omnes deponere; videre enim, quod nihil curas agitando profitiam. Respondit de Anglo, quod notatum prius est: si ille non responderet apposita, fore ut fieret, quod ego peterem; ut acquiescerem sententiæ consiliariorum. Respondi, me id necessario facere et libenter, propterea quod frustra contrarium facere tentarem. - Discessi die dominica2 ex Edingburg. In Dondy cogebar expectare nauem per dies nouem. Die lunæ soluimus anchoram, per dies decem et septem fuimus In uigilia diuisionis apostolorum 4 attigimus Ueriam. in mari. - E libello in formam octauam complicato, autographo, cui ad calcem Petrus Suauenius epistolam inseruit in Scotiam missam, infra sub nr. 80 allatam. Folio penultimo manu quadam Belgica inscripta est formula præscriptionis ad Georgium Lykke: „Au tresnoble seigneur Giorge Lucken, gentilhome de la chambre du roy, natyf du realme de Dennemarke"; et pro inuolucro vsus est Petrus Suauenius semischeda, cui inscripsit minutam epistolæ sequentis ad fratrem Melchioris Rantzov mittendæ : Mynen alletydt wylligen dennsth. Erbare vnnd vheste leue her vageth. Yck sende jw hyrynne vorslaten eynen brieff an juwen broder den marschalck stendich, drynne yck antoget, wo syck myns gnedigen fursten vnnd herren doenth vnnd geschefte yn dyssem orde thodrecht; bydde gy wyllen den breeff by yliger gewysser badeschop yuwem brodere tho handen schaffen, daermyth myn gnediger fursthe vnnd 1 19 Junii. 2 20 Junii. 3 28 Junii. 4 14 Julii.