Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/325

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

260

meum aperta ui nuncquam quicquam tentasse. Gratificabitur igitur maiestas uestra principi meo uehementer, si me uoti pro hoc iuuene suscepti compotem fieri patietur, deinde ciuitatem Hamburgensem, tametsi coniunctissimam prius, hoc benefitio sibi magis magisque reddet obnoxiam. Ego, quod unum possum, id uolens lubensque polliceor et præstabo: si qui apud nos Anglici mercatores suo bono rogabunt quicquam, quod intra limites æquitatis consistere uidebitur, eos ego mea opera adiutabo, quantum per uires et facultatem licebit, ut id assequantur, quod petent. Hijs paucis maiestatem uestram Deo optimo maximo iugiter incolumem commendo. _ E charta primæ scriptionis autographa. De eis, quæ eodem fere tempore inter Henricum regem ex altera et Georgium Wullenwever, Christophorum comitem et Albertum ducem ex altera parte tractata sunt, conferantur Danske Magazin III 78-79 et Aktstykker til Nordens Historie i Grevefejdens Tid I, 371-375, 380-382, II, 66-67, 80-83. 77. Oratio Petri Suauenii ad regem et consiliarios regni Scotia habenda. 1535, 2 Junii? Illustrissime ac potentissime rex, domine clementissime. Intellexit ex literis, quas reddidi proxime, maiestas uestra, quis sim, a quo principe missus aduenerim et quod negotia quædam habeam ad maiestatem uestram perferenda. Superest adhuc, ut ea, quæ mihi concredita sunt, quam possim fideliter ac diligenter exponam, in quo conatu cum omnino uideam opus esse mihi regiæ maiestatis uestræ præsenti fauore et gratia adeoque reuerendissimorum in Christo patrum et clarissimorum uirorum de consilio dominorum adiutorio, equidem pro me peto, ut regia maiestas uestra et una domini de consilio me patienter et clementer audire uelint. Quod ipsum si obtineo, ut de impetrando non dubia spes est, effitiam profecto, ut maiestas uestra consanguinei sui statum et legationis huius meæ caussam liquido cognitam habeat; dicam enim id, quod dicturus sum, rudius saltem, ut ne quid lucis operosa uerborum structura rebus decedat. Ac primum quidem, illustrissime ac potentissime rex, domine clementissime, misit me ad maiestatem uestram illustrissimus Holsatiæ dux Cristianus, uestræ maiestatis consaguineus et amicus, adeoque commisit, ut maiestatem uestram nomine suo quam possem reuerenter et amanter salutarem. Quod si regia maiestas uestra uiueret et ualeret rectissime, præterea uero talem rerum statum tueretur in præsentia, qui undequaque foelicissimus et dici et haberi mereretur, esset hoc principi meo ut consaguineo longe gratissimum rescitu. Si posset etiam princeps meus aut ope aut opera sua aliquid adiumenti conferre ad hoc, ut præsens foelicitas quottidianis augmentis seipsam uinceret, id faceret tam libens, quam qui id facere posset libentissimus. Certe offitium suum uoluit, ut maiestati uestræ pleno ore offerrem.