Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/330

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

265

enim precamur, id cupimus; quid si in futurum proles Holsaticæ domus nunc numerosa et florida satis deficeret? Consiliarij uidentur de suo more haud temere quicquam immutaturi, volent certe in eligendo sanguinis et generis meminisse. An possint id assequi, si semel iugum Anglorum receperint, ea de re dubium uehemens oboritur mihi. Et hoc est, super quo maiestatem uestram pro me commonefatiendam esse putaui. Maiestas uestra secum facile expenderit iam, an malit in Dania consanguineum, de quo successionem et omnia bona polliceri possit sibi, regnantem uidere, an hostem. 2. Redeo nunc ad Christiernum secundum. Ob eum regno pulsum male propitiam cæsaream maiestatem habuimus. Quis enim id neget? Coacti sumus igitur toto illo tempore, quo rex Fridericus in Dania præfuit, in armis uersarj, etiam in pace bellum metuere, omnia suspecta habere. Non tamen prætermisimus, quin caussas gesti a nobis bellj magnas et graues assignaremus, non amicis tantum nostris sed adeo et hostibus, et quidem hac uia profecimus eo, quod cæsarea maiestas, siue uirtutem admirata nostrorum hominum siue constantiam in exequendo proposito, paulatim de concepta indignatione remisit non parum. Nouissime deducta eo res est, quod sublata prorsus inimicitia, tam quod ad Christiernum quam quod ad Christierni liberos attinet, cum ducatibus et Danico regno in certas leges confecta pax est. Princeps meus, ex hoste stipendiarius cæsaris factus, quotannis ab inferioribus Germanis aliquot milia aureorum ratione ministerij sui percipit. Hæc eo dicta pertineant, ut uideat maiestas uestra, si qua in re gratificari decreuit principi meo, quam hoc non solum non prohibente sed etiam uolente cæsare possit facere. 3. Postremum omnium (neque enim remorabor maiestatem uestram longiori sermone ab occupationibus utilioribus) habet princeps meus inter tres sorores natu maximam, tam spectatæ et formæ et probitatis puellam iam nubilem, quod a natura propemodum ad hoc facta uidetur, ut magnum aliquem principem pulchra prole parentem fatiat. Si maiestati uestræ placeret eam in coniugem sibi sumere, equidem pro me puto, quod non facile cuiquam alteri libentius eam princeps meus desponderit. Quod si adiutorio maiestatis uestræ Danicum regnum e manibus hostium ereptum in familia manebit, ad quam sanguinis ratione et electionis iure iam pertinet, nimirum poterit ista quoque soror tanto honestius et locupletius elocari. Sed hac de re maiestas uestra deliberabit, in quam uolet partem; ego pertinere inditium ad me arbitratus sum, quod ipsum mihi uideor sic paucis peregisse. Si mea opera usquam opus erit, habet maiestas uestra, non quem roget, sed cui pro authoritate imperet, quod uolet. Dixi. E libello autographo.