Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/100

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

35

supervacaneum. Reliqve autem civitates, ut est Sunda, Rostochium et Wismaria, Lubisensium amici, receperunt tales articulos in spem ratificationis, qvos offerrent suis majoribus, ut deliberent et, qvid sint acturi, infra sex septimanas respondeant. Tertio est indicandum, qvare legati Alberti principis, Christophori comitis et duarum Danie civitatum Kopenhagen et Elbogen noluerunt in predictum fedus consentire, sed abierunt ante finem comitiorum. Qvod erat, qvia ipsi habuerunt speciale mandatum ad duos articulos tantum, ergo etiam non licebat eis fines mandati transilire. Primus articulus fuit, ut Christiernus rex hodie captivus libertatem pristinam recuperaret et redderetur suis regnis et ditionibus, qvi si postea mortem obiret, posset alius juxta consvetudinem regni eligi; secundus, qvod si hoc nollent, deberent Christiernum tradere in manus amicabilium compositorum principum vel civitatum, et deberet alia dieta institui et tunc utriusque partis fundamenta audiri et iuridice examinari atque sententia definitiva decidi, uter ex illis duobus deberet manere rex Danie. Cum autem Holsati illos articulos non vellent recipere et allegarent, quod habebant magnum exercitum, quem non potuerunt dimittere neque diu alere, factum est, ut Danorum legati infecto negotio abirent; interim tamen Lubecences etiam istorum nomine egerunt in spem ratificacionis et ideo quam primum mittent nuncios in Daniam, periculum facientes, an possint principem Albertum et suos inducere et persvadere, ut predictum fedus ineant. Quarto cum cesar et Burgundiones volunt habere interesse in regno Danie atque ideo scripserunt atroces literas in Daniam et ad Lubecam, admonentes eos, ne pacem cum Holsato ineant, indicande sunt regie majestati cause, qvare hoc fiat. Supra enim dictum est, qvod Burgundionum sitis regnandi nunqvam potest sedari, ideo cum vident a multis pro regno certari et fere omnium vires diminutas, qverunt iam occasionem, ut qvi aliqvamdiu fuerunt hujus tragedie spectatores, per qvam se in regnum ingerant. Igitur primo ceperunt negocium per Bavarie principem tentare, ut is nomine uxoris regnum aggrederetur; cum autem viderent hoc non feliciter procedere (qvomodo enim filia. potest petere regnum, qve non est heres? est enim Dania electionis regnum, non hereditarium; neqve potest succedere patre vivo), ideo jam aliam causam fingunt cum Danis communem. Volunt enim Christiernum ex iniqvis vinculis liberari, et literæ et legationes, qve jam cesaris nomine et Ferdinandi atqve palatini emittuntur et multis destinantur, hoc tantum volunt, quod petunt Christierni captivi causam jure audiri et decidi, qvod si non curaverint principes Germanie, tunc minatur cesar, qvod tales injurias vult ulcisci et sororium suum vel vivum vel mortuum liberare. Que res eo tantum spectat, quod sub illo pretextu vult regna maris Baltici occupare, unde omnibus vicinis posset nocere et inprimis Germaniam pessundare. Qvinto cum Georgius Wolleweuer captus sit et criminali iudicio examinatus, atqve dicitur, eum multa et varia confessum esse, nec nos possumus veritatem inda- IV B. 1 H. (1866). 5