Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/104

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

39

et qvanqvam possemus omnes possessiones recuperare et bona nostra ac singula, qvæ nobis erepta sunt, iterum acqvirere, tamen interim iustum regem et pacatum regnum non haberemus, in qvibus omnes divitie sunt site; nam si comes, archiepiscopus et ego Bernardus cum reliqvis, qvi in Germania exulamus, concordaremus inter nos de rege eligendo, adhuc tamen, ex qvo sunt sex tantum persone, qvi sunt de senatu regni et qvi ad electionem regis pertinent, ac in regno plures sunt qvam viginti senatores, timendum esset, qvod major pars vinceret meliorem, et eligerent aliqvem nobilem imperitum; qvo pacto fieret, ut regnum non acciperet justum regem, et ego Bernardus cum comite et confederatis nostris non possemus efficere, qvod alias vellemus, multo minus prestare et servare, qvod promisimus. Est ergo necessarium, ut cum exercitu intremus, etiamsi amicissime et diligentissime vocaremur, et tum possemus illis, qvi sunt in regno, persvadere, ut iustum regem eligant, et non solum persvadere, sed etiam urgere propter illum exercitum. Si autem senatores, exemplo defuncti tyranni edocti, vellent simili tyrannide contra nos uti, ita qvod non vellent nos admittere nec bona nobis erepta restituere, vel forte novum tyrannum eligerent, tum iterum res bello esset attingenda, sed non prius, qvam seditio in regno fuerit orta et regnum fuerit in se divisum. Summa ergo totius negotii erit: siue rex Svecie vivit siue non, sive etiam ego Bernardus pacifice debeam intrare siue hostiliter, semper opus erit ut cum magna familia vel cum magno exercitu intrare, alias nunqvam efficiam qvod vellem, neqve poterit regnum semel occupatum in tantis rerum humanarum motibus conservari. Exercitus autem ego Bernardus, comes et nostri alii non possumus colligere absqve pecunia, qvamobrem dominus Adamus debet humiliter regie majestatis auxilia implorare, rogare etiam et obsecrari, qvod majestas regia mihi Bernardo et exulibus predictis qvandam pecunie summam crederet. Nos autem volumus omnia, quæ in articulis regiæ majestati porrectis promissa sunt, servare, hoc est: regnum Svetie, si evicerimus (qvod tamen nolumus tentare, nisi omnia sint adeo explorata, qvod falli non possumus), ad regiam majestatem Anglie per iustam electionem devolvere, tradere et assignare, qvemadmodum sepe sue regie maiti est promissum. Ex qvo autem magna incommoda in hac causa propter longam moram acciderint, nam alias regnum esset hodie certe evictum (loqvendo tamen humanitus), cavendum est, ne ulteriori mora incommoda iterentur. Et qvoniam ego Bernardus mitto, ut supra dictum est, exploratores in Svetiam, qvi ad summum citra festum pasche redibunt et qvibus futuri belli consilia sunt perqvirenda, et si res sic apparuerit, qvod regnum possit evinci, bellum citissime, videlicet in principio Aprilis, est incipiendum; opus tunc erit pecunia, ut milites conscribantur et statim (ne in Burgundionum manus perveniat regnum) ut naves conducantur, ut annona, ut victus emantur et reliqva ad expedicionem necessaria. Si autem tunc, hoc est in principio Aprilis, cum redierint scilicet exploratores, deberemus primum scribere ad regiam majestatem pro hujusmodi