Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/118

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

53

39 100. Francisci I litteræ credentiales Georgio Lykke ad Christianum III date. inter nos 1 1537, 23 Junii. Franciscvs Dei gratia Francorum rex serenissimo ac potentissimo principi Cristiano, eadem gratia Danorum et Noruagicorum regi electo, Slesuicj, Holsatiæ ac Stormariæ duci, comitj in Oldemborch et Delmenhorst, fratri et amico, salutem imprecatur. Serenissime ac potentissime rex, frater et amice charissime. Gratissimum nobis fuit ex domino Georgio Lucken, qui has tibi reddidit, de rerum tuarum statu tot intelligere, imprimis autem de egregia illa tua in nos uoluntate, quam veluti auitam a maioribus tuis, presertim vero ab optimo atque innocentissimo viro patre tuo accepisse uideris. Eam ad uoluntatem quod attinet atque ad firmandam sanciendamque ac subditas nobis gentes amicitiam, difuse cum eodem Georgio communicauimus; ex eo igitur plane mentem in hac re nostram intelliges, tum causæ quid fuerit, quamobrem tandiu ad eas literas, quas is nobis abs te iandiu reddidit, non rescripserimus. Ea omnia atque presentem rerum nostrarum statum is fideliter pro suo more atque officio tibi exponet; nec dubito, quin facile pro eo, quanti hominem facis (quod ipsum mihi est tecum commune), sis eidem de rebus eisdem disserenti fidem adhibiturus. De me sic habeto, nihil esse, quod magis cupiam, quam ut optime inter viros in republica principes conueniat, maxime autem inter eos, quos et loci dignitas et morum similitudo atque propensio voluntatis copulat, id quod inter nos præclare a Deo optimo maximo constitutum esse video. Facillimum itaque factu est, vt ea inter nos amicitia aliquando coeat, quæ nullis unquam insidijs, nullis dolis, nulla fortune iniquitate labefactetur. Serenissime ac potentissime rex, Deus optimus maximus diu te seruet incolumem sinatque prospero successu frui. Ex Fontibus Bellis in Silua Bierea die xxiiia Junii anno domini m° do xxxviiº. Francoys. Bochetel ssz. Ex archetypo membraneo, cui a tergo adsunt signetum cera rubra impressum, præscriptio ad Christianum regem electum et inscriptio Petri Suauenii: Creditiua reddita per Georgium Lucken de foedere adiungendo.

101. Jacobi V litteræ et instructio Iohanni Bertoun ad Christianum III data. a. 1537, 5 Julii. Jacobus, Dei gracia Scotorum rex, illustrissimo ac potentissimo principi Cristiano, eadem gracia Danorum et Norwegiorum regi electo, Slesuici, Holsacie ac Stormarie duci, comiti in Oldenborgh et Delmenhorst, fratri, consanguineo et confede- 7*