56
quod porro ad maiestatem uestram referre possit, quam post offitiorum nostrorum commendationem foeliciter cupimus et uiuere et ualere. Imprimis uolumus, ut fratrem et amicum nostrum Scotorum regem nostro nomine reuerenter et amanter salutet adeoque offitium illi nostrum deferat; vt sumus arcto sanguinis gradu coniuncti, ita, si possemus illi quacunque etiam in re inseruire, id faceremus oppido quam libenter. Et ut expetitum a nobis est, ut uoluntatem nostram proderemus, quantum ad acceptandum foedus Gallicum attinet, cum adiecta exhortatione amica, quod non posset neque plus necessaria neque honorabilior neque utilior amicitia nobis contingere, quam si Christianissimum regem nobis adiungeremus, et quod de animo constet satis, illum amicitiam nostram non auersaturum, de hoc articulo sic sentimus: Nos sollicitudinem, quam pro nobis gerit frater et amicus noster, gratissimo animo acceptamus. Satis scimus etiam, quod in hac re sicut in cæteris omnibus id queritur, quod nobis emolumento et honori sit futurum, ita ut in sententiam facile pateremur pertrahi nos, si nihil esset, quod uotis nostris obstaret. Ex bellorum diuturnitate Dania tantum incommodi accepit, quod prorsus uidetur sui facta dissimilis. Vbi superioribus annis omnium rerum copia fuit, ibi nunc inopia passim et caritate laboratur. Nimirum triennij spatium, per quod bellum tenuit, pretiosissima quæque regni absumpsit; non mercaturæ uacatum est nec agro suus cultus datus, quam uel potuit uel debuit, diligenter; sed ex ante parto fere uiuitur ad hunc diem, quod cum superiorum temporum calamitas uehementer attriuerit, cogitare facile est, in summa turbatione ordinum regni bellum nos exercere diutius non potuisse, nisi rebus collapsis gradum ad interitum subministrare sedisset in animo. Id adeo fecimus, ut sciret frater noster Scotorum rex, propterea quod ad illum indicem certum fidumque satis in Scotiam misimus, nunctiauimus eadem in Angliam, tandem etiam in Gallias querelæ nostræ cantilenam detulimus, rati futurum, ut fratres et amicos nostros miseresceret nostri, qui de improuiso et nullo merito nostro sola ui a patrijs possessionibus detruderemur ab hominibus, in quos nihil libet dicere grauius, sed occupandæ Daniæ non solum titulum nullum, sed ne spetiem quidem iustam habuere. Tum uero, quasi de industria, cessatum ab omnibus est, nemo auxilij quicquam misit, imo ne promisit quidem aliquid quisquam, nisi quod Christianissimus rex operam obtulit suam prius etiam, quam a nobis ad auxilij communicationem sollicitaretur, verum implicitus non multo post proprio bello, quod promisit, præstare non potuit. Nos in ærumnis destituebamur scilicet, nisi quantum per Germaniæ principes subleuati sumus. Et miramur hodie, quo pacto acciderit, quod tot reges, opibus et potentia clari, adhæc foeliciter quiescenti patri nostro amicitia ac familiaritate coniuncti, omnes tam patientibus oculis spectare potuerint, nos filium regis et ad successionem regni per consiliarios rite electum in summo periculo uersari, non solum ne