57
adipisceremur regnum, quod tamen successionis et electionis iure petebamus; uerum etiam cum res eo inclinarent, quod parum abfuit, quin una cum impuberibus fratribus hæreditarijs ducatibus pelleremur, nemo prorsus uel negotio interposuit se uel adiutorem in grauissima necessitate se præstitit. Hinc accidit adeo, quod multas occasiones, quæ uarijs modis etiam in ipso bello dabantur ad res præclare gerendas, coacti sumus negligere, et ipsi ad eam tenuitatem deuenimus, quamquam paupertatem dixerimus rectius, quod bellum sustinere diutius non potuimus. Propterea, cum ab alijs hostibus pactione, ab alijs obsedione longa pacem redemissemus, nouissime etiam cum inferioribus Germanis in triennij indutias consensimus; nimirum illi post omnes alios, cum fatigati malis essemus, nos sibi diuexandos sumpsere, non solum nulla de caussa et merito nostro, sed et contra datas ac signatas literas, quas ab ipsis habemus, in quibus promittunt, se contra nos et hæc regna nihil attentare uelle, imo si fieret etiam, quod bello premeremur, se ad opem nobis contra hostes nostros ferendam obstringunt, sed quomodo huic obligationj et foederi percusso responderint, ea de (re) curabimus post hac, ut habeat frater et consanguineus noster, quid sentire debeat. In præsentia solum hoc agimus, ut declaremus, quo nostra nos necessitas impulerit. Nimirum in triennij indutias non consensissemus cum cæsareanis, nisi Dania, bellorum diuturnitate exhausta ijs, quæ ad exercitum sustentandum pertinerent, rebus etiam necessarijs careret omnibus, et nos derelinqui passim ab ijs, a quibus merito debebamus adiuti fuisse, prospexissemus. Tamen, ut ut hæc se habeant, etiam, quantum ad acceptandum foedus Gallicum attinet, sic respondemus: Nos ab eo foedere et amicitia tantorum regum non abhorremus, vellemus autem libenter scire, quænam foederis eius capita debeant esse, ut, cum Christianissimus rex opera nostra uti postulet, certo constet, quid a nobis expetat, vicissim, si fiat ut nos auxilijs indigeamus, quidnam apud Gallos inuenire præsidij debeamus, ne in incertum finem foedera erigantur, postea cum opera requiritur, ut disputandum sit, quis cui debeat et quantum. Hac de re decreuimus quamprimum in Gallias mittere ex nostris aliquem, qui regis Christianissimj sententiam certo perquirat, ut ratio foederis confitiendj determinato ineatur et sciat quisque, quatenus alteri obligatus sit. Vellemus autem sub id tempus, ut frater noster ex suis aliquem eodem ablegaret, qui conditionibus inter Christianissimum regem et nos confitiendis authoritatem interponeret suam, tium hoc tanto citius et commodius absolueretur. Nos post uisas ineundi foederis leges de uoluntate nostra fratrem nostrum porro certiorem fatiemus et, quod cum æquo bonoque coniunctum erit, nihil recusabimus aggredi. ut nego- Vltimo loco ut expetita a nobis nauis est puluere bombardisque instructa probe, quam in Scotiam mitteremus, ut fratri nostro gratificaremur, qui nos, ut hoc faceremus, rogauit, sic nihil exequeremur libentius, quam ut et hac in re et in alijs