Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/126

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

61

Ex archetypo chartaceo, manu Petri Suauenii scripto, cui a tergo adsunt præscriptio ad regem Scotorum et vestigia sigilli cera rubra impressi. Inter chartas Gallicas archiui regii asseruatur, et in plica superaddidit idem Suauenius: Accidit uero ante biennium, cum inuestigandæ nauis studio Reinoldus Mure intentus Gallias adiuit, quod nauem inuenit in portu oppidi sancti Vallerij, et ut literas habuit a nobis tum quoque ad maiestatem uestram, quibus pro eo intercessimus, ita bellicis occupationibus factum est, quod neque eas reddere potuit neque ad legitimam rerum uendicationem peruenire. Interim nauis tempestate euersa, concussa et perdita in eodem portu apud sanctum Valerium adhuc detinetur; qui eam iniusta ui et uiolenta manu abduxerunt ministri dominj de Rocheppot, neque restitutionem neque com pensationem offerunt. Proinde rogamus, ut maiestas uestra authoritate sua regia subditis nostris succurrat iubeatque rerum uendicationemque legitimam et recompensationem euenire. Nisi id fiat, cogemur nos subditis nostris detinendarum nauium Gallicarum remedio succurrere, quod quia non libenter facimus, propterea maiestatem uestram caussæ huius et offitij sui tam diligenter admonemus. Quam nos post obsequiorum nostrorum spontaneam oblationem Deo optimo maxumo diu ac foeliciter seruandam incolumem commendamus. 105. 1537, 26 Augusti. Instructiones de acceptis triennij indutijs cum cæsareanis et de foedere inter reges adiungendo, destinatæ ad Anglum. Sed redditæ non sunt. Quæ nos Cristianus, Danorum, Gothorum et Vandalorum rex etc., ad serenissimum ac potentissimum principem Henricum, eius appellationis octauum Anglorum Francorumque regem etc., Petro Suauenio, cameræ nostræ secretario et consiliario, perferenda uerbotenus commisimus. Principio uolumus, ut salutetur nostro nomine reuerenter et amanter frater et amicus noster Anglorum rex, cui ex nutu et ad uota succedere omnia cupimus. Certe si quid ipsi possemus adferre momenti ad hoc, ut foeliciter pacateque uiueret, id faceremus oppido quam libenter. Deinde non dubitamus, quin frater et amicus noster eodem erga nos animo sit, propterea quod beneuolentiam, qua nos uicissim complectitur, aliquot literis ad nos scriptis liquido declarauit. Eamobrem de statu rerum nostrarum, qualis ille in præsentia sit, fatiendum esse certiorem duximus. Nos post triennij continuum bellum eo peruenimus Dei benefitio et Germanicorum principum quorundam fideli opera, quod Daniam simul ac Noruegiam pacate possidemus. Quantis uero laboribus, periculis et impensis hanc possessionem comparauerimus, imo et quas insidias, quam occulte doloseque structas nobis uix euitaueri- ' 8*