Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/130

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

65

eadem illa gratia reuerendissimo patri domino Ioanni Bellayo, cardinali et episcopo Parrhisino, amico summo suo, multam salutem imprecatur. Reuerendissime pater, amice charissime. Inciderunt nobis ea negotia, ob quæ ad Christianissimum et potentissimum principem Franciscum, Gallorum regem, fratrem et amicum nostrum charissimum, mittere hunc ipsum qui literas reddit Petrum Suauenium, cameræ nostræ secretarium et consiliarium, habuimus necesse, eumque cum esse commendandum primoribus in aula censeamus, ut concreditæ legationis munus tanto foelitius exequatur, etiam ad paternitatem uestram libenter scribimus, quam audimus gratia apud fratrem et amicum nostrum ualere plurimum, deinde hoc animo præditam temporibus charissimi patris nostri certo didicimus fuisse, quod peregrinis et potissimum negotijs horum regnorum operam suam haud grauate impendit. Hoc adeo Suauenius noster non obscure testatur, quoties de paternitate uestra hic mentio incidit, et nos reipsa nimirum domesticis exemplis satis scimus sic habere. Proinde rogamus tanto confidentius paternitatem uestram, ut uelit ea in gratiam nostram patrocinio suo Suauenium dignari. Adfert enim ea negotia, quæ non magis nos quam ipsum regem Christianissimum prope attingunt, et quæ speramus fratri nostro nec ingrata nec iniucunda fore, adeo ut in communicatione patrocinij nihil pericli sit situm, sit uero, quod certo polliceri uobis possitis, et hic apud nos et istic benemerendi occasio proposita, quæ paternitatem uestram iam ante commendatam satis reddere commendatiorem queat. Certe si unquam fieri poterit, ut uicissim declaremus, quanti uos fatiamus, nec memoriam accepti benefitij nos abiecisse dicetis, nec erit, quod de nostra promptitudine, quantum ad reddendam talionem attinet, dubitetis, curabimus enim, ut gratitudinem nostram intelligatis. Valete. Ex arce nostra Copenhagen uigesima tertia die Septembris anno mo do xxxvii°. Christian. Ex archetypo chartaceo, cui a tergo adsunt præscriptio et sigillum cera rubra impressum. C. Cristianvs Dei gratia Danorum, Gothorum et Vandalorum rex, Noruegiæ electus, Slesuici, Holsatiæ ac Stormariæ dux, comes in Oldenborch et Delmenhorst, magno Frantiæ cancellario, amico syncere dilecto, salutem imprecatur. Quanquam nulla nobis notitia uobiscum est ac ne illa quidem, quæ per literas contrahitur, tamen cum ad Christianissimum ac potentissimum principem Franciscum, regem Gallorum, fratrem et amicum nostrum, mittere hunc ipsum uellemus et necesse haberemus, qui literas reddit, Petrum Suauenium, cameræ nostræ secretarium et consiliarium, commendandum etiam uobis existimauimus esse, quod per uos facile uidebatur impetraturus, et ut quamprimum audiatur, et ut quam celerrime huc redeat. In utroque nobis