Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/131

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

66

permultum est situm, ut res nostras in reditum Suauenij suspensas sciamus, quomodo componere debeamus. Propterea rogamus, ut adiutorium uestrum impartiri nobis non grauemini. Ea est enim negotiorum qualitas, ut non magis nos quam et Christianissimus rex operam uestram boni sit consulturus, nec facile dixerimus, an ad nos magis an ad fratrem et amicum nostrum pertineant ea mandata, quæ Petro Suauenio istic tractanda et expedienda istic commisimus. Nos tamen, ut qui offitium uestrum expetimus, peculiari studio compensabimus hoc quicquid est operæ, quod nobis impendetis. Valete. Ex arce nostra Copenhagen uigesima tertia die Septembris anno m° d° xxxvii°. Christian. Ex archetypo chartaceo, cui a tergo adest sigillum cera rubra impressum. d. Cristianvs, Dei gratia Danorum, Gothorum et Vandalorum rex, Noruegiæ electus, Slesuici, Holsatiæ ac Stormariæ dux, comes in Oldenborch et Delmenhorst, illustrissimo principi domino Joanni de Bryon, Frantiæ admyraldo, salutem imprecatur. Illustrissime princeps, ex prompta uoluntate uestra, qua foeliciter quiescenti patri nostro in negotijs libenter inseruiuistis, si quando ille apud Christianissimum regem expeditum uoluit aliquid, nos eam spem concipimus, quod etiam in nostris rebus sol- Hac adeo de caussa licitandis operam uestram haud grauate nobis accommodabitis. cum legatum nostrum, qui literas reddit, Petrum Suauenium in Gallias miserimus, ut quædam istic tractet, quæ ex æquo Christianissimum regem ac nos attingunt, et commendandum esse primoribus aulicis censeremus, quorum opera in perferendis et confitiendis mandatis uteretur, ad uos potissimum inclinauit animus ut scriberemus, propterea quod authoritatem uestram plurimum profore nobis speramus. Simul et ea est negotiorum qualitas, quod ex sollicitatione gratiæ permultum, certe indignationis aut offensæ nihil exoriri queat. Ea propter uehementer rogamus, ut patrocinium uestrum nobis impartiri uelitis in præsentia. Nos operam dabimus, ne uos poenitere studij nobis impensi unquam possit, nam uicissim quæ grata uobis erunt pro uirili parte procurabimus. Valete. Ex arce nostra Copenhagen uigesima tertia die Septembris anno mº do xxxvii°. Christian. Ex archetypo chartaceo, cui a tergo adsunt præscriptio et sigillum cera rubra impressum. Cristianvs, Dei gratia Danorum, Gothorum et Vandalorum rex, Noruegiæ electus, Slesuici, Holsatiæ ac Stormariæ dux, comes in Oldenborch et Delmenhorst,