Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/134

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

69

signatas literas hostes facti sint, ijs de rebus breui mittemus legatos nostros, qui certissima quæque denarrabunt. Interim rogamus, ne maiestas uestra pactas a nobis indutias aliter intelligere aut interprætari uelit, quam quod ad eas acceptandas grauissima necessitas nostra, non aliqua priuata cupiditas aut studium nos impulerit. Regna nostra undequaque mari circumflua sunt nec ex alia re magis quam ex commertio, quod marj queritur, aut sustentantur aut uictum percipiunt. Porro per annos hosce quattuor continuos mare hoc nostrum non sine magnis impendijs nostris clausum tenuimus, ita ut nostris ex æquo ac exteris nauigatio denegata sit, quo impedimento non parum incommodi nostris hominibus accessit, et fuit hæc quoque non minima caussa, quamobrem in pactas indutias consenserimus. Nam nisi id fecissemus, ad extremam inopiam subditis nostris res redissent, iam ante tam uehementer bello afflictis et omnj prorsus uictu per longum tempus destitutis. Alioquin satis scimus, uenerandæ memoriæ charissimo patri nostro cum maiestate uestra summam amicitiam intercessisse, quam ille ad finem usque uitæ suæ illæsam inuiolatamque seruauit. Porro nobis non deesse uoluntatem imitandi paternum exemplum et in hac re et in alijs omnibus, si tantum ad breue tempus respirare liceat et eiusmodi quiddam a nobis expetetur, quod nos cum decoro præstare possumus, idipsum maiestas uestra ex legatis nostris, qui uenturi sunt, liquido cognoscet, quam hijs paucis uiuere cupimus et ualere. E charta primæ scriptionis Petri Suauenii. 108. 1537, 24 Septembris. Instructio de pactis triennij indutijs cum cæsareanis et de foedere inter reges adiungendo. Quæ nos Cristianus, Danorum, Noruagicorum, Gothorum et Vandalorum rex etc., ad Christianissimum ac potentissimum principem Franciscum, Gallorum regem etc., Petro Suauenio, cameræ nostræ secretario et consiliario, perferenda uerbotenus commisimus. Principio uolumus, ut salutetur nostro nomine reuerenter et amanter Christianissimus rex, frater et amicus noster longe charissimus, cui si res omnes secundæ sunt, maxime habemus, de quo merito lætari debemus nobisque non uulgariter placere. Certe, quantum uires nostræ permittunt, et facere, illi quæ grata sunt, et optare, ut eueniant omnia foelitia, propensi sumus. Deinde non dubitamus, quin a domino Georgio Lucken oratore suo intellexerit, nos ad contrahendam firmandamque amicitiam multo ante nostros in Gallias mittere constituisse, qui rerum nostrarum statum, qualis ille in præsentia sit, aperirent. Ab hoc proposito non nostra nos uoluntas, sed maxima necessitas abstraxit hactenus. 9*