73
tur. Propterea si cætera omnia recte haberent, quæ bello gerendo necessaria sunt, tamen hæc animorum discordia, abalienatorum reconciliatio aliquanti temporis quiete opus habuit, nec extat alius ad sanctiendam concordiam gradus. Acceptæ igitur a nobis indutiæ sunt uel maxime propterea, quod ad componendas regni res tranquillitate aliqua nobis opus fuit, et quod non uidimus, ut maxime in armis perstitissemus, quo pacto fratri nostro potuissemus magnopere inseruire in tanta penuria omnium, quæ ad bellum gerendum necessario requiruntur, si uel ille a nobis expetisset aliquid, uel nos ut amico gratificari aliquo modo uoluissemus. Cæterum ut sunt natura mire fertilia hæc regna et ducatus etiam, ita sperari potest, quod breui tempore damnum acceptum superabunt incolæ aut emendabunt saltem, ut rursus, incommodi quicquid imponatur, ferre queant, ubi a superioribus uexationibus nonnihil respirarint, ac tum quidem, cum aliquo modo reconciliatis subditorum animis in regno constabiliuerimus nos, tum scilicet uidemur fratri nostro tanto honorificentius operam dare posse quam nunc, quocumque etiam tempore nostri usus erit. Nam quod hoc facere uelimus, si sciamus, nos uicissim adiutoria percipere posse, si quando fiat, ut urgeamur, propterea in indutias trium annorum consensimus, ad solidam pacem uel querendam uel acceptandam animus non magnopere inclinauit, propterea quod male admodum nobiscum est actum. Quod ut latius pateat, silentio præteriri nolumus, quod illius pacti gratia, quod cum inferioribus Germanis iniuimus et seruatum ab illis non est, actionem aduersus cæsareanos habemus, quæ se ad aliquot centena milia aureorum extendit. Nimirum inter alia sic conuenerat, quod dissidia, si qua inter nos tenuissent ex parte profligati regis Christierni et liberorum, prorsus sublata esse debebant, ut deinceps ad mutuum augmentum harum et illarum regionum pace liceret utj. Illi uero, qui confoederatj et bonæ fidei amici nostri uolebant uideri, non solum pacem non seruarunt, sed et, cum oportunitatem uiderent dari, occupandi regni Danici consilia iniuere. Ac primum quidem secreto tractarunt cum obsessis hostibus nostris, cuius rei inditia quasdam ipsorum literas intercepimus, deinde uero legatum suum Albertum Funcken palam ad obsessos in urbem Copenhagum misere, qui indicaret, quid contra nos molirentur inferiores Germanj, et bono esse animo obsessos iuberet, propterea quod classis ualida appararetur soluendæ obsidioni destinata. Eam in actu et paratu fuisse nemo ignorat; quod uero non processerit institutum, id bellis acceptum referimus, quæ sub illud tempus ante fores eorum procuratione nostra exoriebantur, uolentesque erumpere necessario domi detinuerunt. Nam cum intelligeremus aliud nihil reliqui nobis fieri, quam ut post tot clades a multis et uarijs intentatas nobis etiam inferiores Germanos hostes ferremus, decem uexilla peditum Germanicorum et aliquot equites ablegauimus, a quibus oppidum Frisiæ Dam nomine occupatum est. Tantum terrorem hæc occupatio inferioribus Germanis attulit, quod expeditionem maritimam, quam contra nos molie-