Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/144

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

79

Hic ego pro me aliquid monere maiestatem uestram cogor, quod mihi in itinere cogitanti de firmanda regum concordia uenit in mentem. Scotorum rex satis arcto sanguinis gradu regem meum attingit, tamen amicitia languidior est inter duos principes, quam esse debebat aut sanguinis uinculum exposcit. Ipse ego, ut qui in bellis præteritis in Scotiam missus fui, possum hisce de rebus certissima quæque maiestati uestræ indicare. Nonnihil indigne tulit rex meus, quod in tantis rerum suarum periculis nulla prorsus ex Scotia auxilia percoepit, et erat perquam exiguum quod petijt, indicauit etiam diligenter satis, in quantis discriminibus uersaretur; tamen nescio quo pacto factum est, quod parum conuenientia responsa reddebantur. Adeoque uidetur arctiori quadam necessitudine opus esse ad hoc, ut reges inter se ex animo bene uelint sibi, quam ea est, quæ hactenus reges ipsos inter se coniungit. Hic celare maiestatem uestram non possum, quod habet rex meus sororem, regis Friderici filiam, forma admodum præstanti, et quæ decimum quintum ætatis annum nondum excessit. Si uideretur maiestati uestræ consultum, ut ea Scotorum regi desponderetur, credo equidem, quod non parum momenti allatura sit ad hoc, ut reges ex animo inter se recte consentiant. Deinde ut scio, maiestatem uestram apud Scotum omnia posse et apud regem meum summam authoritatem obtinere, ita non dubito, si se maiestas uestra huic negotio interposuerit, quin facile effectura sit, quod commodum bonumque fore existimabit. Qua de re ego cogitandi ansam maiestati uestræ suppeditare uolui. Et ut cogitationes meas hac parte, non regis mei mandatum ad maiestatem uestram detuli, ita rogo tamen, ut maiestas uestra suam sententiam etiam de hijs nuptijs mihi aperire non grauetur. E libello autographo. 110. To Breve fra Frants I til Christian III sendte med Peder Svave. a. 1537, 22 November. Treshault et trespuissant prince et nostre trescher et tresame frere, cousin et allye, salut amour et fraternelle dillection. Nous auons receu puisnagueres les lettres que nous auez escriptes par nostre bien ame Pierre Suauenio, vostre conseiller et secretaire, porteur de cestes, et veu entierement le contenu en linstruction, que luy auiez baillee pour venir deuers nous, et par cela entendu en quelz termes et disposicion sont apresent voz affaires, et entre autres choses comme vous auez puisnagueres conclud et arreste vne trefue et abstinence de guerre auecques voz ennemys pour troys ans, et les causes et raisons qui ace vous ont meu, que nous auons trouuees et trouuons tresraisonnables, estant tresaise pour la singuliere amour et affection que