Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/147

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

82

intellecta sint omnia; tamen exactum etiam, ut articulos in scriptis præsentarem; vbi id factum fuisset, promissum, me breuj et optimum habiturum responsum. Sic tradidi Rex in cubiculum dormitum se contuinstructionem, quam scriptam apud me habui. Rex lit. Subsequebatur dominus Dallebroth, qui postea renunctiauit, regi negotia non displicere, quæ attulissem. Idem ille antea indicauit, regem ob pactas cum inferioribus Germanis triennij indutias animo esse a nobis alienato, postea dixit, eas caussas acceptarum indutiarum in medium allatas esse, quæ probabiles et regi et optimis quibusque uiderentur, proinde non dubitarem, quin breui essem habiturus bonum responsum. deinde per Alpes transitum ad exercitum affectauit, ego sequi iubebar, a Briantzon ad Susanna, a Susanna ad Ortz profectus. Cumque mihi uiderem ob regis præsentiam nullam hospitij commoditatem dari, nisi quantum per dominum Dallebroth sum subleuatus, qui me destitutum omni præsidio in suum hospitium recoepit, rogare sum exorsus, ut mihi designaretur locus, in quo responsum expectare deberem, eo uellem me ante regis aduentum conferre. Iussum, ut irem Thurinum, eo regem uenturum. Ab eo loco castra per miliare unum distabant. Itaque magnis itineribus ab Ortz Susam, a Susa Uilanam, a Uilana Riuolam, a Riuola Thurinum sum profectus. Cum Ibi per triduum expectaui. Interim rex neglecto Thurino in castra se contulit. id nunctiaretur a fratre, qui a comite Gulielmo sic edoctus erat, ego quoque in castra concessi. Comes domino magno magistro præsentiam meam indicauit, qui statim ad me misit dominum de Burlemon et offitium suum ad confitienda quamprimum negotia mea uolens obtulit. Gratijs actis altero die ipsum accessi, negotia quæ et quanta attulissem exposui, dixi etiam, quod reddidissem instructionem. Ille contra iussit bono animo esse et promisit breui futurum, ut absoluerer. Interim de indutijs trium mensium allatum est. Castra in eodem, quo fuerant, loco retenta, neque contra hostes hostiliter attentatum quicquam, tantum excubiæ seruabantur ad prohibendas excursiones, et in eos animaduersum, qui frumentatum in agros populandi caussa excessere; tamen si qui singuli aut pauci numero iter fatiebant, hostibus in uice prædæ fuere. Ego quottidie ex castris cum magno magistro sollicitandj negotij mei caussa ad regem proficiscebar, qui per miliare unum a nobis aberat. Post aliquot dierum itiones et reditiones redditæ sunt mihi literæ et literarum copiæ, quas iubebar perspicere, ut uiderem, quid quo modo responsum sit. Ego primum caussabar, literas Gallice scriptas esse, quæ lingua a nostris non intelligeretur, ea in re uiolari ueterem consuetudinem, propterea quod Latine semper ad nos et a nobis uicissim ad Gallos scriptum sit. Quid cætera commemorem tam multa et uaria, ad quæ in epistola tam breui responderi non potuerit. Et ut maxime excusatione aperta satisfactum uideri poterat huic flagitationj meæ, quam literæ habebant: „regem in castris uersari, ubi ad omnia respondere exacte non fuerit possibile, præterea expectari consiliariorum aduentum, cum quibus de singulis priuatim tractandum sit"; tamen significari expresse in literis