Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/148

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

83

debuerit, quis nam sit foederis sanciendi modus futurus, ut constet, quis cui quatenus et quantum debeat, ex Gallijs quæ et quanta auxilia expectanda sint, si bellum post finitas indutias continuandum sit, quæ spes detur de eo, quod petimus, ut in foedere comprehendamur, si quando ad id ueniatur, ut pacificatione aut indutijs cum hostibus assumendis sit opus; hæc in responso neglecta esse omnia, propter quæ per trecenta miliaria aduenerim. Quantum ad literas Gallica lingua scriptas attinet, responsum est, cancellarium Lugdunj, non in castris agere, qui ista curare soleat, me interprætis uice fungi posse. Præterea si uelim exemplar Latinum, id dari debere. Petij, et contigit. Reliqua omnia, ut de modo foederis, de quantitate ferendorum auxiliorum, in consiliariorum aduentum reiecta sint, propterea quod neque in castris de istis neque sine nostris cum plenaria potestate missis tractari potuerit. De pace aut indutijs cum hostibus assumendis id certum haberem, quod rex, ut qui amicitiam nostram expetit, nuncquam quicquam contra nos sit facturus; ea de re uellet curare, ut non multo post, quando missionem essem petiturus, audirem regis ipsius uerbum. Post horam unam atque alteram sum uocatus in conclaue regis per secretarium Buchetell. Vbi istic aliquamdiu expectassem, rex se ad me uertit. Eadem illa, quæ in epistola continebantur, exposuit. Ego promisi fidum inditium, et statim subieci, de indutijs aut pacificatione quid sperare debeamus, an sit futurum, ut in foedere aut indutijs compræhendamur? Rex contra inquit: vos quoque fecistis indutias, me ne in illis compræhendistis? Ego respondi, quid eius factum aut non factum sit, me determinato dicere non posse, propterea quod tractatui indutiarum non interfuerim; hoc scire et promittere posse, quod rex meus contra Gallos nucquam quicquam sit facturus. Tum rex: nec ego contra uos unquam fatiam, ea de re certi estote. Indutiæ trium mensium euenerunt, non tamen propterea solida et firma pax est, imo nihil adhuc tale expectare debetis. Post menses quattuor in regnis meis ero; interim aut non multo post consiliarij uestri aduenient, cum quibus benigne de rebus omnibus tractabo¹. Si potes etiam aut tu aut rex tuus efficere, ut Euangelici) p(rincipes) in eodem nobiscum foedere compræhendantur, ea in re mihi pergratum feceris. Opera promissa discessi, dixi etiam, me uelle in itinere ista L(andgrauio) indicare. Id placuit et iussus sum id studio habere. Porro de Euangelicis) principibus) in foedere comprehendendis ut mentio fieret, C(omes) Wilhelmus) effecit. Is sub aduentum meum in castra multis offitium obtulit suum, et quanquam ignoraret negotia mea, tamen promisit, quod uellet manibus pedibusque id agere in gratiam regis mei, ut quamprimum absoluerer. Gratijs actis respondi, me amica negotia tractare et quæ reges ipsos iam ante coniunctos reddere possint coniunctiores, proinde si me iuuare uellet, posset hoc absque omni metu - 1 In margine: Amicitia regis Friderici. IV B. 1 H. (1866). 11