84
- offensæ aut indignationis facere; promisi etiam, me, quod negotijs et mihi impendisset, regi meo indicaturum. Ille contra: quandoquidem, inquit, amica negotia tractas, quemadmodum et magnus magister indicauit mihi, quid si Euangelicos) P(rincipes) amicitiæ duorum regum adiungeremus? Esset hoc uehementer utile Gallo, uobis et illis. C(æsar) contenta opera id agit, ut cum g(allo) transigat; in transactione id querit, ut operam suam g(allus) contra E(uangelicos) P(rincipes) spondeat. Ego obstiti hactenus, ne fieret quod queritur, palam protestatus, me contra Euangelicos) P(rincipes) et nationem Germanicam) inseruire nec posse nec uelle; itaque promissum est, non futurum. Ille instat, ut fiat; vbi propositum obtinuerit, expeditionem contra Turcam) adornabit, et sub spetie belli T(urce) inferendi Euangelicos) P(rincipes) inuadet. Hæc dixit se certo comperta habere, quod querantur Euangelici) P(rincipes). Quamquam dixerit g(allus), G(ermanicam) N(ationem) ita de se meritam esse, quod malit perpetuo bellum gerere quam contra eam quicquam tentare, tamen expediret, ut foederis uinculum quoddam huic propensionj accederet, quod illum in ea conseruaret; vicissim expediret g(allo), quod sciret, Germanicam) N(ationem) contra se nihil attentare uelle. Cæsar) E(uangelicos) P(rincipes) domare non poterit nisi adiutorio g(alli), et e diuerso non habet quod metuat g(allus), si sciat, Germanicam) N(ationem) contra se nihil facere aut tentare uelle. Cumque exigatur, ut cum plenaria potestate aliqui Si uideretur ex nostris adueniant, quid si Euangelici) P(rincipes) una mitterent? consultum, uellet subordinare, ut ijs de rebus mihi mandatum daretur. Ego tres caussas assignaui, quas putem impedimento fore, si non fiat quod queretur: iusiurandum, papisticam religionem et pactum cum T(urca) initum, eiusmodi enim rumor quidam Germaniam peruagatus sit. Præterea scirem satis, quod ante biennium non alia de caussa missus ad Euangelicos) P(rincipes) fuerit Dominus) de l(angey), quam ut amicitiam Euangelicorum) P(rincipum) ambiret. Quid obtinuerit responsi id nescirem, nam cogebar ipse, priusquam responsum daretur, cum marischalco nostro discedere. Ille contra inquit, primam sibi caussam magni momenti uiderj, tamen et conuentus agitarent Euangelici) P(rincipes), de repellenda iniuria cogitarent, ut qui se putarent in casibus conscientiæ magis obedire Deo quam hominibus debere. pactum cum g(allo) inire nollent, efficerent saltem, ut certo scirent, quod g(allus) contra eos non sit facturus, vicissim curarent, ut gallus) sciret, quod ab ea parte G(ermaniæ) non debeat sibi metuere. Id fieri posse etiam absque iurisiurandi uiolatione. Nam Cæsarem) priuatas offensas ulciscentem aut sibi regnum parantem non teneantur adiuuare, ut ante sex annos responsum est, ad Uiennam quando T(urca) profligandus erat; tota Europa in armis erat, tamen cedentem T(urcam) insequi noluit, neque enim existimauit se Ferdinando) regnum querere debere. Cæterum si imperij caussa ageretur, nihil esset futurum tam arduum, quam audeat subire. Quantum ad papisticam religionem attinet, dixit se certo scire, quod g(allus) eam non magni face- - - Si