88
commoueri dixit, tamen non usque adeo, ut a sententia prorsus discedat. Nam et conuentus agant inter se sæpe Euangelici), etiam inuito et refragante C(æsare), deinde illum præcipientem aliquid contra Euangelium non audiant, parati sint etiam, si uim paret, ab iniuria ui se suosque defendere. Cur non et pro defendenda optima caussa exterarum gentium adminicula, quæ dentur, assumant? Nec esse necessarium, ut foederis aliqua religio intercederet. Sufficere, ut scirent Euangelici), gallum, quantum ad Euangelium attinet, contra ordinem istum nihil incipere neque uero se C(æsari) coniungere uelle; e diuerso satis haberet g(allus), si certior redderetur, quod contra imperium nihil moliens, priuatas uero Cæsaris offensas ulciscens, a Germanica) N(atione) opprimj non debeat. Ad quæ confitienda et mutuis promissis firmanda tamen esset opus, ut aliqui cum potestate plenaria mitterentur. De altero, quod g(allus) Euangelium non acceptaret et præterea in subditos suos, qui id acceptarunt, animaduerteret, sic dixit, se scire satis, quod g(allus) ceremonias papisticas nihilj faceret, vteretur uero illis magis, ut superstitiosæ genti suæ satisfaceret, quam quod in illis puppim ac proram salutis suæ collocaret. In missa hæreret, a qua si deficeret, periculum fore, quod a proprijs subditis aut occideretur aut regno pelleretur, tantam esse gentis peruicatiam, tantum numerum Cardinalium), E(piscoporum) et Monachorum), qui populum in offitio papisticorum rituum contineant. Animaduersum esse in plærosque, qui fuerint anabaptistis et sacramentarijs quam Euangelicis) uiciniores, quod ad sententiam attineat. Multa in Gallijs sub prætextu euangelij perperam acta; se in plærosque incidisse, quorum sententiam non potuerit probare, vicissim inuenisse, potissimum in Sabaudia, qui optimj fuerint, quibus etiam multa bona fecerit; plerosque etiam in Gallijs e uinculis liberauerit, qua de caussa summam papistarum inuidiam contraxerit. D(elphinum) de Euangelio bene sentire, Magnum) M(agistrum) et Lotharingiæ) C(ardinalem) non aduersarj, adeo ut spes sit, temporis progressu et commertio Euangelicorum) meliorem fieri g(allum) posse. De tertio, nimirum de foedere cum T(urca) inito, sic disseruit, quod prorsus existimauit, rumorem falsum uanumque esse; nam si id sciret sic habere, quemadmodum in Germania feratur, mallet quiduis subire potius quam g(allo) operam dare. Se in aula fuisse, quando legatio audita sit, quando responsum acceperit; posse id affirmare, responsum nec benigne nec amanter esse, ipsos etiam, qui missi fuerint, nec liberaliter nec amanter tractatos. Inter alia multa g(allum) dixisse, sibi cum C(æsare), quæ pacto constet humano, sotietatem in præsentia non intercedere, quam natura et Christianismus utrisque ingenerarit, perpetuam æternamque fore; non posse se, qui Christianissimi nomen ac titulum sibi uendicet, contra suæ professionis sotietatem aut foedera percutere aut se cuiquam addicere. Bellum non temere sed magnis de caussis et quidem prouocatum ab aduersarijs gerere, quas itidem si T(urca) habeat, suum ius, suas offensas persequeretur, sotietatem a se, quam præstare non posset, non expeteret; nam tametsi hostis utrisque communis pro tempore