91
b. Magno magistro. Litteræ uestræ, quas ad nos retulit ante paucos hos dies ex Pedemontana regione consiliarius et secretarius noster Petrus Suauenius, tam plenæ offitiorum et pollicitationis multæ ac benignæ erga nos operæ fuere, ut si non ad eas amice responderemus, uideri possimus aut promptum paratumque in curandis negotijs nostris studium uestrum non intellexisse aut intellectum et sponte oblatum benefitium uestrum non tanti, quanti deberemus, existimasse; quorum neutrum ut facere possimus, diligenti et fideli prædicatione Suauenij nostri cautum est. Ille enim ab eo tempore, quo istinc redijt, nuncquam desijt nobis et studium uestrum erga nos et una authoritatem uestram, qua apud regem Christianissimum facile omnia potestis, commendare; proinde a nobis obtinuit etiam non solum, ut has literas haud grauate ad uos scriberemus, sed etiam, si qua in re uicissim obsecundare uobis queamus, id faceremus animo quam lubenti. Certe pro offitijs uestris, charissimo patrj nostro nunc foeliciter quiescenti et nobis impensis, pleno ore uobis gratias agimus; quod si unquam poterimus etiam, quæ grata uobis erunt, facere, ita comparabimus nos uicissim erga uos, ut uos operæ uestræ poenitere non debeat. Petimus solum, ut quando de pace nunc tractat cum hostibus suis Christianissimus rex, frater et amicus noster longe charissimus, nostram caussam apud illum porro agere uelitis, ne in ullas pacis conditiones descendat, nisi nos in ipsa transactione comprehendat nominatim. Nos intra parui temporis spatium ex nostris mittemus, qui ex parte nostra cum rege Christianissimo de rebus omnibus transigent, quo de negotio certissima quæque ad fratrem et amicum nostrum perscripsimus. Ex illis literis sententiam nostram plenissime intelligetis et, quid porro studio habeamus, liquido perspitietis. Valete. Multam humanitatem et cum fide sedulitatem uestram in curandis negotijs nostris non desijt nobis commendare consiliarius et secretarius noster Petrus Suauenius non multo ante a uobis reuersus. Proinde a nobis facile obtinuit, non solum ut ad uos libenter scriberemus, uerumetiam si qua in re uicissim uobis gratificari possimus, quantacunque ea futura sit etiam, id faceremus oppido quam libenter, quod gratitudinis esse nostræ partiumque in referenda gratia nostrarum uideretur. Quod ad præsens attinet, hoc animo sumus, quod mittere ad Christianissimum regem, fratrem et amicum nostrum uolumus quamprimum ex nostris probatæ authoritatis et fidei uiros, qui de rebus omnibus nostro nomine ut transigant, mandatum a nobis habebunt. Id adeo ad Christianissimum regem hoc nunctio perscripsimus, tamen etiam rogamus, ut nostro nomine eadem hæc indicare maiestati regiæ uelitis et, quemadmodum Suauenio 12 IV B. 2 H. (1867).