97
C. Pro Laurentio Foulbery. 1538, 5 Maii. Henricus octauus Dei gratia rex Angliæ et Franciæ, fidei defensor ac dominus Hiberniæ et in terris ecclesiæ Anglicanæ immediate sub Christo supremum caput, serenissimo principi domino Christiano, eadem gratia Daciæ, Norwegiæ, Slauorum Gotthorumque regi, duci Holsatiæ, in Holdenburgh et Delmenhorst etc., fratri et amico nostro carissimo, salutem. Quum subditorum nostrorum curam ob id potissimum a Deo nobis demandatam esse intelligamus, ut eorum indemnitati et commodo, quoad per nos fieri potest et iustitia patitur, prospiciamus, eorundem iustis æquisque causis libenter semper adsistimus atque fauemus. Quare licet serenitatem vestram iustitiæ obseruantissimam esse non ambigamus, nostram tamen intercessionem et commendationem apud illam nunc interponere uoluimus in quadam causa, quam istic habet dilectus ac fidelis subditus noster Laurentius Ffoulbery, sperantes fore, ut harum nostrarum litterarum interuentu facilius ipse apud eandem vestram serenitatem ius suum consequatur. Is nobis nuper exposuit, quod quum tribus ferme abhinc annis nauim quandam suam, Matthæum nuncupatam, cui ipsius minister Joannes Small præerat, Dantiscum commercij gratia misisset, accidit, ut dum a sua nauigatione domum uersus rediret, a vestratibus iuxta portum de Copmanhauyn capta detentaque ac armamentis uarijsque apparatibus atque bonis, quæ sigillatim ipse exprimit, ad ualorem sexaginta librarum nostratium spoliata fuerit; id quod eo animo a vestræ serenitatis subditis factum esse putamus, quia tunc rerum vestrarum usui ita fore consultum existimabant atque ut, illis postea compositis, ablata omnia præfato nostro subdito restituerent. Petit itaque idem noster subditus, ut detentorum bonorum suorum integram restitutionem uel iustam compensationem nunc sibi fieri curet serenitas vestra, quod iustitiæ æquitatique consonum esse uidetur. Proinde tum amicitiæ nostræ, tum iustitiæ intuitu eandem serenitatem vestram impense rogamus, ut huius causæ probe perpenso statu, rationibusque per dictum nostrum subditum eiusue procuratorem adductis examinatis, curare uelit, ut ablata bona illi restituantur uel eorum iusta compensatio, ut par est, fiat. Gratissimum nobis futurum, si hac in re alijsque similibus perspexerimus, subditorum nostrorum causas, quas itidem nostras esse putamus, serenitati vestræ, quatenus iustitia patitur, cordi esse, quo nomine ad omnem occasionem erga subditos suos nos pariter beueuolos reddet eadem serenitas vestra. Quæ felicissime valeat. Ex regia nostra de Amptoncorte die v Maij m. d. xxxviij. Vester frater et bonus amicus Henry R. Petrus Vannes.