130
127. 1538, 12 Decembris. Literæ missæ ad Gallum, ad conestabulum et ad cardinalem Parrbisinum per Petrum Brockenhus, quibus gratiæ aguntur Gallo, quod in acceptatis cum cæsare decennij indutijs regem Danorum comprehenderit, et quod rex Danorum in ueteri amicitia cum Gallo permanere uelit. Rogatur Gallus, ut si sciat quicquam in pernitiem regni Danici attentari, idipsum indicare uelit. a. Ex literis regiæ maiestatis uestræ itidem ut ex relatione legatorum nostrorum, quos proxime apud maiestatem uestram habuimus, liquido intelleximus, maiestatem uestram in pactis cum cæsarea maiestate indutijs nos compræhendisse et ueterem nobiscum amicitiam, quæ maiestatj uestræ cum maioribus nostris intercessit semper, quoque colere et obseruare uelle, quo nomine maiestati uestræ et quidem merito suo ingentes gratias agimus. Neque enim nuper admodum sed antea semper in maiestate uestra hunc affectum deprehendimus esse, quod nobis non minus quam foelicis recordationis patri nostro regi Friderico uoluerit optime consultum. Nos quoque, ut uicissim maiestati uestræ nostram sententiam indicemus, sic animum induximus, quod cum maiestate uestra in ueteri amicitia permanere uolumus, nec aliud persuademus nobis, quam quod benefitio maiestatis uestræ per decennium hoc acceptarum indutiarum pace nobis uti licebit. Interim tamen certorum hominum denarratione ad nos perfertur, quod hostes nostri non cessant nos apud maiestatem uestram et apud alios principes Christianos traducere, quasi ij simus, qui pacis studium prorsus abiecerimus, denique qui in iure nihil spei habeamus, in armis omnia præsidia collocauerimus. Et quidem talibus delationibus, si quæ contra nos instituantur, obnixe rogamus, ne maiestas uestra fidem adhibeat, multo minus, ut se ab amicitia nobiscum colenda abstrahi sinat. Nos enim, quæ gessimus bella hactenus, ea sic gessimus omnia, quod ad ea gerenda ui et improbitate aduersariorum nostrorum, non uoluntate nostra coacti sumus, id quod curauimus per missos aliquoties legatos nostros ut maiestas uestra clare intelligeret. Proinde petimus etiam, ut maiestas uestra eorum, quæ de statu nostro scripsimus et nunctiauimus prius, probe meminisse uelit, et si quid contra nos clam uel palam attentari compertum habeat, ut apud presentem hunc nunctium nostrum uelit idipsum, quicquid id sit etiam, nobis per literas suas non solum aperire, sed et hostium nostrorum conatus prouidentia et prospitientia sua infringere. Nos enim admoniti in tempore, quid sit præ manibus, tanto melius nobis prospicere poterimus et ex consilio maiestatis uestræ, quid facto sit opus, statuere. Nam quod nobis per legatos nostros nunctiauit maiestas uestra, si quo pacto fieret in hoc decennio durantium indutiarum, ut bello premeremur, quod non uellet unquam maiestas uestra ueteres