Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/196

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

131

amicos suos consilio et auxilio destitutos suo deserere, idipsum sic accipimus, quod a maiestate uestra ut a fratre et amico certum nobis in tempore necessario consilium et auxilium speramus aduenturum. Quæ offitia nos uicissim maiestati uestræ semper et quoties opus erit paterno exemplo libenter impartiemur, eamque hijs paucis uiuere cupimus et ualere. b. Cardinali et episcopo Parrhisino. Rettulit nobis Petrus Suauenius, quem nos in æstate præterita ut antea sæpe in negotijs nostris ad Christianissimum regem misimus, quod cum semel atque iterum antea commendatitias a nobis ad paternitatem uestram habuerit, paternitatem uestram in aula non inuenerit; nunc cum paternitatem uestram in aula inuenisset, literas nullas habuerit, quas reddere potuerit, ueritus nimirum id, quod antea sibi semel atque iterum accidisset, etiam tertia hac uice accidere potuisse; tamen cum paternitatem uestram eius amicitiæ admonuisset, quæ foelicis recordationis charissimo patri nostro regi Friderico cum paternitate uestra intercessisset, dicit se non obscuris uerbis intellexisse, quod paternitas uestra nos eodem quo patrem nostrum affectu prosequatur. Quo nomine paternitatj uestræ ingentes gratias agimus, et simul hunc nunctium nostrum paternitatj uestræ commendamus, quem nos cum literis ad Christianissimum regem scriptis ablegauimus uellemusque quamprimum ad nos redire posse, id quod diligenti sollicitatione paternitatis uestræ fieri poterit commodissime. Proinde rogamus, ut paternitas uestra operam suam in hac re nobis impartiri uelit; nos uicissim paternitati uestræ libenter obsequemur, quam Deo optimo maximo incolumem commendamus. Ex arce nostra Copenhagen duodecima die mensis Decembris anno a Christo nato m° do xxxviii°. c. Conestabulo et magno Frantiæ magistro. Qui proxime ad nos ex Gallijs rediere legati nostri, quos in æstate præterita ad Christianissimum regem miseramus, illi uno ore predicant ambo egregiam operam uestram, quam sollicitationj nostrorum negotiorum impenderitis. Et quia studium uestrum non hac uice tantum sed etiam antea semper pro nobis ualuisse intelleximus, non potuimus aut uoluimus prætermittere, quin uobis etiam hunc nunctium nostrum diligenter commendaremus. Literas habet, quas nos de præsenti rerum nostrarum statu ad Christianissimum regem, fratrem et amicum nostrum longe charissimum scripsimus. Eas putamus ita demum commode reddi posse, si aut per uos aut in præsentia uestra reddantur. Proinde rogamus, ut operam uestram in reddendo et sollici- IV B. 2 H. (1867). 17