Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/200

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

135

aut complicem iuste possit accusare. Illud nanque serenitati vestræ maxime compertum esse uolumus, ea nos esse mente, ut quemadmodum subditorum nostrorum indemnitati, commodo et quieti, citra tamen cuiusquam iniuriam, quatenus fieri per nos queat, maxime consultum cupimus, ita passuri neutiquam sumus scelus ullum aut atrox aliquod latrocinium a subditis nostris in quenquam impune tentari, de quibus, re comperta, nemo quam nos exactius supplicium sit postmodum sumpturus, si modo per ueritatem de hijs constiterit, qui per uim atque iniuriam prædas, ut scribitis, agere indigenasque apud serenitatem vestram culpantur in miseram seruitutem abduxisse. Quod uero piscationem exerceant subditi nostri, arbitramur id non secus ab ijs nunc agi quam ex antiqua consuetudine inueteratoque more citra subditorum vestrorum iniuriam et ex mutua amicitia semper antea fieri consueuit. Verumtamen si ex eiusdem serenitatis vestræ subditis aliqui forsan extent, quibus a nostris ulla fuerit iniuria illata, mutuæ amicitiæ existimamus consonum esse, ut per iustitiam et æquitatem de huiuscemodi controuersijs amice decernatur, qua in re nec obliuiosos nec negligentes nos ipsa experietur. Quumque hoc animo simus ad eumque scopum cogitationes actionesque nostræ omnes dirigantur, ut non nisi per iustitiam, quæ bonorum omnium firmæque amicitiæ certissimum est fundamentum, subditi nostri quicquam audeant, sic non possemus æquo animo ferre ab eadem serenitate vestra tam exiguam status amicitiæque nostræ rationem respectumque haberi, ut conficto aliquo prætextu aut eorum suasu, qui ex priuato commodo atque appetitu publicas principum amicitias metiuntur, serenitas vestra (quod non expectamus nec ullo modo ab ea factum iri putamus, quam de amicis solet) in subditos nostros, ut scribit, præcipitanter quicquam statueret, præsertim quum inter amicos principes per ius fasque et æquum de his prius agi distinctiusque tractari expediat quam ullius querimoniæ impulsu uelle alterius subditis comminari; etenim non ita sumus virium nostrarum ignari aut rationis et iustitiæ expertes, quin bene fauente Deo nostrorum subditorum iuri facile consulere et illatam iniuriam, si quando ita ferat necessitas uel occasio, propulsare queamus. Ad reliqua uberius tunc respondebimus, ubi de iniurijs illatis distinctius et particularius vestra serenitas nos certiores effecerit, quæ felicissime valeat. Ex regia nostra prope Londinum die xxv Februarij m. d. xxxviij. Vester bonus frater et amicus. Henry R. Petrus Vannes. Ex archetypo chartaceo cui a tergo adsunt vestigia sigilli cera rubra impressi et præscriptio ad Christianum regem. Litteras commendatitias Jacobi V, Alexandro Lejel nonis Martiis 1539 (non, uti scripsimus, 1538 vel 1540) ad Christianum III datas, hoce ipsum volumen (Aarsberetninger fra det kgl. Geheimearchiv IV, Tillæg, 11-12) in lucem affert. Die 9 Martii 1539 Thomas Wriothesley ad Crumwellum litteras scribit, regem Daniæ portus suos clausisse et defensionem parare (Statepapers of Henry Eight VIII, 190).