140
lationem suam iussimus, quo ad sic se dabunt res nostræ, ut Copenhagum uenire ipsj possimus, ubi damnum datum est, et illorum audire uerba, qui ad dandum authores extitere, ut ab illis intelligamus, quid qua de caussa admiserint et quo nam ablata bona deuenerint, post habitam rerum omnium diligentem ac necessariam inuestigationem sedulo facturi, quod amici fratrisque postulabit offitium. Id quod uolumus maiestati uestræ sic paucis indicasse, quam post debitam obsequiorum nostrorum oblationem Deo optimo maximo seruandam diu ac foeliciter incolumem commendamus. Ex Otonia nostra. E charta primæ scriptionis Petri Suauenii. Vt uideat maiestas uestra, nobis subditorum suorum res curæ esse non minus quam eorum, qui proprio iure ad nos pertinent, nos ad eas literas, quas de intercepta a pyratis et recuperata a nobis Anglica naui scripsit maiestas uestra, rem gestam esse respondendam duximus. Iam primum omnium hyemis tempus instabat, cum ad nos de intercepta naui Anglica inditium deferebatur, noctes ut in hyeme longissimæ fuere. Tamen, ut operam nostram uicinis atroci iniuria affectis impartiremur et ut pro uirili parte negotiorum tractationem ab omni pyratica uexatione liberam conseruaremus, nos naues nostras parum commodo annj tempore instruximus, ita instructas ad portum misimus, in quo pyratæ prædas suas inter se diuidebant. Vbi eo uentum est, classiarij nostri naues omnes, quæ in eodem loco repertæ sunt, incendio perdidere, Anglicam solam, et quidem armamentis rebusque necessarijs omnibus destitutam, abduxere secum. Nec multorum dierum a Copenhago ad Megapolitanam regionem nauigatio est, tamen uehementia aeris partim, partim etiam aduersitate uentorum accidit, quod Interim scilicet sustentandi expeditio ista per mensem unum atque alterum durauit. stipendijs et alimentis una classiarij et pedites conductitij fuere, quod quanto constiterit nobis, maiestas uestra, ut princeps sapiens et bellicarum rerum usu longo doctus, facile cogitabit. Naues certe nostræ ui tempestatum sic sunt quassatæ, quod earum una et item altera malis, anchoris et gubernaculis destitutæ ad nos rediere. hoc constat satis ita se habere, quod quæ a pyratis uel ab hostibus uiolenta manu recuperantur etiam amicorum bona, ipso iure uendicationis rerum ad occupatores pertineant (tantum scilicet benefitij uel consuetudo longa uel obseruatio marini commertij dat illis, qui pro conseruanda negotiatione contra pyratas aut hostes publicæ tranquillitatis fortiter rem gerere non dedignantur), uiderique possimus præter id, quod occupando nauem Anglicam nostram fecimus, etiam impendisse plus recuperationj, quam nauis pretium ualeat exæquare. Tamen maiestatis uestræ precibus adducti de iure nostro partaque tantis impendijs possessione non solum libenter decessimus, sed etiam Iam et