143
principum potissimæ partes sunt, sed infringendæ libertatis et agendi pro libitu, non quod publice expedit sed quod priuatim in rem fore uidetur. Id quod non opus est, ut pluribus uerbis agamus apud fratrem et amicum nostrum, quem credimus domestico etiam exemplo experiri, quo respitiant illorum conatus, qui ui quam iure malunt rem gerere. Cæterum quod frater et amicus noster Angliæ rex significauit nobis se non abhorrere ab amicitia nostra, neque recusat se coniungere nobis contra omnes papistas in omnem euentum ad conseruationem Christianæ nostræ religionis et ad defensionem publicæ pacis, si offerantur æquabiles foederis conditiones, id eiusmodi est nunctium, quod nobis perquam gratum accidit, adeoque putamus in rem fore, ut de hoc animo fratris nostri principes Germaniæ, confoederati et amici nostri, qui nobiscum una saluam esse ueram et Christianam religionem uolunt, certiores reddantur, ut optima caussa et quæ multos ac graues habet hostes, per communicationem consilij multorum et per communem uirium collationem tractetur. Neque enim ulla alia foederis erigendi æquabilior ratio uidetur inueniri posse, quam ut una omnes, qui synceram euangelij doctrinam amplectimur, cum plenaria potestate legatos nostros ad locum aliquem tutum mittamus, in quo de foedere et rebus omnibus colloquium habeatur. Is uero locus in Anglia debeat esse aut alibi, ubi conueniendi multis tractandique maior commoditas erit, id fratri et amico nostro cogitandum expendendumque relinquimus. Nos quod non statim ad fratrem et amicum nostrum legatos mittimus, qui de foedere ad æquabiles conditiones ineundo tractent, etiam hac caussa permouemur, quod illustrissimis principibus Germaniæ duci Saxoniæ electorj et Hessiæ landtgrauio, ut supremis capitaneis communj consensu confoederatorum omnium designatis, fidem nostram obstrinximus, si quo pacto fiat, ut uim patiantur, quod uelimus eis pro uirili parte succurrere, id quod necessarium est, ut illis, quandocunque opus erit, præstemus. Proinde cogit nos illa nostra obligatio, qua nescimus quando uti uelint confoederati nostri, et spes, quod illi communiter ad locum tractationj talium negotiorum accommodum suos ablegaturj sunt, nostrorum consiliariorum missionem eo usque extendere, quoad confoederati nostri de rebus omnibus certiores fieri queant et de loco, ad quem communiter mittendum sit, conueniat. Quod si fiat etiam, ut confoederati nostri, potissimum hoc tempore tractatione euangelicæ caussæ et alijs negotijs uehementer impediti, consiliariorum suorum præsentia domestica ita opus habeant, ut mittere ex suis ad locum commodum indicendumque non possint, nos tamen cum fratre et amico nostro tractationem de talibus negotijs suscipiemus et, quod utrimque inter nos conueniet, id animo egregio constantique obseruabimus. Nam ut ingenue fateamur, quæ nostra sententia sit, nos de prædicatione euangelij nouissimorum horum temporum non ad uulgarem hominum morem iudicamus, ita ut synceram Christi doctrinam propter phanaticas quorundam