Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/210

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

145

maiestati uestræ similiter aperienda esse existimauimus per uerbalem oratorum suorum denarrationem; et quia nobis scitu opus est, quid nobis respondere uelit maiestas uestra, tabellarium nostrum una cum oratoribus uestræ maiestatis ablegauimus, ut sit semper ad manum, qui responsum huc perferat, quem si benigne et quamprimum expediet maiestas uestra, ut ad nos cito redire possit, uehementer nobis gratificabitur. Hijs paucis maiestatem uestram post offitiorum nostrorum spontaneam oblationem Deo optimo maximo diu et foeliciter seruandam incolumem commendamus. Ex arce nostra Hadersleua decima octaua die Maij anno m' dº xxxixº. Epistola ad oratores ipsos scripta, cuius summa fuit: Literas ad regem scriptas mitti et capita negotiorum indice quodam compræhensa esse, item et articulos mitti, super quibus cum rege ipso agendum sit; vti fidem ac diligentiam promissam in hisce negotijs exoluerent. Articuli tractandi in Anglia. Cum incertum sit, quo tempore fieri possit, ut ab hostibus nostris inuadamur, petimus ut serenissimus ac potentissimus princeps Angliæ rex, frater et amicus noster longe charissimus, quinquaginta milibus angelottorum nobis succurrat ad hoc, ut ad propulsandam a nobis regnisque nostris hostium uim et ad defendendam communem libertatem necessarijs præsidijs equitum peditumque Germanicorum nos instruamus. Et ut duæ potissimum sunt uiæ, per quas tantum benefitium compensarj possit: aut inseruiendi pro pecunia aut mutuj cum fide reddendi, nos optionem fratri nostro damus ad hoc, ut eligat, qua ratione potissimum satisfieri sibi uelit, parati, quicquid amicitiæ caussa nobis condonare non uolet, aut opera nostra militarium pacificorumque seruitiorum aut solutione iusta exæquare. Cæterum quid amicitiæ caussa nobis impensum uelit et quæ seruitia pacis aut belli a nobis requirat uicissim frater et amicus noster, id determinato cupimus intelligere. Quod mutuo nobis dare uolet, id rogamus ut per annos sex det, primis duobus ut dato utamur, reliquis quattuor ut per tres uices, incipiendo ab anno tertio supputationem primæ numerationis et sic deinde usque ad finem procedendo, quod mutuo datum est, intra præscriptum sexennij tempus dissoluamus. Fideiussores offerimus, præter nostras literas, manum et sigillum, consiliarios nostros. Quod si illi non sufficient ad fidem faciendam, agere uolumus cum confoederatis nostris duce Saxoniæ electore et Hessiæ lantgrauio, ut illi fidem suam pro nobis exponant. Iam ut non sine dolore intelligimus inter fratres et amicos nostros, inter regem Angliæ scilicet et regem Frantiæ, dissidia quædam obtinere, ita si quid nos possumus momenti adferre ad hoc, ut in gratiam redeant et offensarum uterque suarum obliui-