146
scatur, operam nostram ad sartiendam illorum concordiam, si modo admoneamur, quid nos facere oporteat, libenter accommodabimus. E libello manu Petri Suauenii scripto, cui in capite etiam inscripta est oratio legatorum, quam supra (nr. 132, pagg. 136-138) ex archetypo dedimus. 135. Syngraphus Christiani 111 naui „sancto Christophoro", Burdigalam mittenda, datus. 1539, mense Majo? Nos Christianus, Dei gratia Danorum, Noruagicorum, Gothorum et Vandalorum rex, Slesuici, Holsatiæ, Stormariæ ac Dytmersiæ dux, comes in Oldenborch et Delmenhorst, annunctiamus uniuersis et singulis has literas nostras uisuris, lecturis et audituris, cuiuscumque status ac dignitatis illi fuerint, fraternum amorem, gratiam et propensum fauorem nostrum. Simul et notum uobis esse cupimus, quod nauem nostram Sanctum Christofferum nunccupatam hordeo siccato onerauimus, hoc consilio, ut qui in ea præest magister Nicolaus Lalandesfarer merces nostras, ubi ej commodum erit, diuendat et ex Bruasia salis grossioris quantam potest uim nobis uicissim apportet. Proinde rogamus omnes, quibus fraterno amore adiungimur, a reliquis propenso fauore nostro expetimus, subditis uero nostris mandamus, ut nauem et bona adeoque et homines, qui in nauj sunt, non solum commendatos habeant, quantum attinet ad hoc ut cursum teneant institutum; uerumetiam si contingat, ut nauis in itinere portuum ac fluminum commoditatibus utatur et ut humanitatis offitijs, qui in ea sunt naucleri et alij, se sentiant subleuatos, hoc nos fraterno amore, gratia et fauore nostro pro ratione status, dignitatis et ordinis cuiuscunque, a quo nostris hominibus benefactum esse intelligemus, libenter compensabimus. Ex arce nostra Hadersleua. E charta primæ scriptionis Petri Suauenii, qua litteræ commendatitiæ Reinoldi Mure inuolutæ fuere, et cui in fronte inscriptum est: Niels Lalandesfarer schypper, schyp Christoffer, Bruasie, molt. 136 a. Supplicatio Reinoldi Mure ad Christianum III data, de naui ipsius a Gallis piratis capta conquerens. 1539, 15 Junii. Illustrissime ac potentissime rex, domine clementissime. Post debitam officiorum meorum oblationem maiestati uestræ notum esse uolo, quod in oppido Noruægiæ uestræ Schien nominato ad portum Langesundt habito, ibique cum complicibus meis¹.. 1 Sequitur narratio de naui capta, cum ea, quæ supra pag. 60 verss. 3-25 allata est, de verbo fere ad verbum, mutatis modo mutandis, consona.