Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/212

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

147

Accidit enim ante biennium, quod me complices mei procuratorem ad res repetundas cum legitima potestate constituerunt, ut scit satis maiestas uestra, quod datæ mihi potestatis huius facultatem suo scripto confirmauit. Præterea uero literas dedit mihi ad Christianissimum regem, quibus pro me et pro complicibus meis apud fratrem suum intercessit, quantum attinet ad hoc, ut nobis nauis nostra cum mercibus aut iusta compensatio pro naui et mercibus cum expensis in res repetundas factis redderetur. Cum talibus literis et procuratoria constitutione profectus ueni ad oppidum Frantiæ, quod sanctum Valerium uocant, ibi nauem meam in portu oppidi iacentem inueni, et ab incolis oppidi edoctus sum, nauem, ut eo delata est, cum bonis prætio octo millium aureorum æstimatam fuisse. Vbi literas constitutionis meæ ostendi et me porro ad Christianissimum regem habere literas intercessionemque uestræ maiestatis dixi, dominus de Rocheppot septem ex equitibus suis præmisit, qui me in itinere conficerent. Comparaui igitur prætio et prece mihi interprætes duos ut uiarum et linguæ ignarus, alterum apud sanctum Thomam et alterum apud sanctum Valerium, qui me ad aulam iter habentem sequerentur et in itinere ut locorum periti ab insidiis eriperent, agerentque, si quid uerbis opus esset, meum pro me negotium. Cumque iam ad aulam peruenissem, a structis paratisque insidiis ereptus, et a domino conestabulo per interprætes meos expetiissem in Fontibus Bellis, ubi tum Christianissimus rex erat, ut mihi præsentandarum literarum uestræ maiestatis copia fieret, respondit, nisi me istine amolirer illico, quod uellet mandare, ut una cum interprætibus meis suspenderer. Ita coactus sum ego cum literis maiestatis uestræ nec lectis nec auditis re infecta redire. Reuersus uero ad sanctum Valerium nauem meam et complicum meorum armamentis omnibus spoliatam, præterea uero tempestate euersam, concussam et perditam adeo inueni, quod in nullum posthac usum futura est. Nunc in maiestate uestra post Deum optimum maximum mihi et complicibus meis unica spes reposita est, quantum attinet ad hoc, ut pro naui et bonis, per summam iniuriam ablatis, præterea uero pro expensis in res repetundas factis compensatio iusta eueniat, quam etiam obnixe rogamus ego et complices mei, uelit apud se etiam atque etiam expendere, quod ex authoritate regia et Dei mandato proprios subditos contra uim et iniuriam defendere tenetur, ut cum hoc cogitarit, per arrestationem Gallicarum nauium nobis tanto damno affectis succurrat. Nam quod aduersarii postulabunt fortassis, ut res per iniuriam interceptas iure persequamur, id facere non possumus, primum quod facultates desunt nobis ad litigandum, deinde quod scimus et uidemus exemplo Husemensium itidem uestræ maiestatis subditorum, in Galliis lites esse perpetuas omnibus iis, qui repetundarum istic experiuntur. Iam per annos duodecim aut quatuordecim in Galliis litigant Husemenses. Caussam habent apertam et planam, omnium etiam iuditiorum sententiis comprobatam, tamen ad rerum uendicationem legitimam peruenire non possunt, ne nunc quidem, posteaquam tanta in litem bonorum et temporis im- IV B. 2 H. (1867). 19